Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] II.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0026
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
22

Nitzfch: de discrimine

praecepit, quanquam haec apud Iudaeos multo
magis ex more, quam ex lege, agebantur.
Omne enim pretium eorum ad vtilitatem mora-
lem referre videtur. Nolebat discipulos ieiuna-
re siatis diebus sicut mos erat Pharisaeis , aut
inter laeta omnia et natura nimis repugnante;
ne res ad inutilem et superstitiosum cruciatum
referretur, Mare. II, 19. 20. Neque omnino
ieiunandi necessitatem iis imponebat. Sed hoc
tamen praecepit,_vt fi quando ieiunium agerent,
id facerent cum lignificatione laetitiae, IVlatth.
VI, 17. :3. quae erat praeceptio sapientissima.
Quorsum enim hoc pofiulauit? Noluit profe-
cto, vt in ieiunio laetitiam tantum fignificarent.
Sic enim in locum vnius limulationis (v. 16.)
altera successifiet. Itaque voluit, vt ieiunando
sentirent laetitiam, atque ita remuneratione di-
urna (v. 18.) se dignos redderent, h. e. animi
emendationi consuierent. Sic autem nihil aliud
spectare potuit, nili vt difcipuli abftinentia li-
bere exercenda, sibimet iplis imperare, atque
ex huius imperii, cum virtute coniuncfcissimi,
exercitio et successu liberalem et generosam lae-
titiam capere discerent, Cuius .laetitiae quae-
rendae studium et exercitatio cum sit praeci-
puum colendae sortitudinis moralis adiumentum,
liquido apparet, lesum de ieiunio cum infigni
sapientia praeeepiiTe. Non opus est, plura com-
memorare. Satis apparet, illam perfectionem
s. ttAyiqwtiv tov vopiov, quam lesus sufeeperat,
et cui docendo et agendo operam dabat, plane
con-
 
Annotationen