Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] II.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0028
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
24

Nitzsch: de discrimine

Et quanquam intelligentiores omnes legendis
libris sacris ad meliorem Dei cognitionem per-
uenire poterant, tamen illa imperfecta et falsa
notio publicam auctoritatem necessario retinebat,
quamdiu statuta sacra vim habebant legum ciui-
lium. Vbi enim cultus Dei externus et ritua-
lis per vim extorquetur, ibi etiam publice de-
claratur» hunc maxime cultum Deo probari.
Huic igitur theologiae, disciplinam religionis
publicae nomotheticam desideranti, assensum-
que seruilem postulanti, omni ex parte aliam
opponebat Iesus, quae non solum ipsa libere
probari a quolibet, sed cuius etiam auctoritas
diuina moralibus de caulis agnosci posset. Hoc
iam paucis declarabimus, sed ita, vt doctrinam
Iesu de ipfo Deo eiusque gratia a doctrina eius
de huius gratiae declaratione diuina s. externa
reuelatione, ad vsum publicum spectante, dis-
cernamus. Etsi enim ipse vtramque fere con-
iunctim proposuit, id quod multis de caulis, de
quibus alio loco diximus dj necesse erat, tamen
hic nobis videndum est, an ita docuerit, vt
vtriusque doctrinae vis et indoles moralis a quo-
libet, si non perspicue intelligi, at sentiri ta-
men, posset. Hoc enim sicut necessarium erat
ad assensum liberum et moralem, qui locum non
habet; nist moralis doctrinae reuelatae indoles
saltem senpiatur, ita sufficere poterat ad nomo-
thetU
d) in Dissertat. de indicandis morum praeceptis tu N„
T, etc. Conftnent. XI. p. 224. 226. sq.
 
Annotationen