Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] II.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0040
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Nitzsch: de dijcrimine

36
solum veneratione , sed etiam propter mansue-
tudinem in docendo, qua non nili ea praecipie-
bat, quorum summam neceslitatem quisque sen-
tire posset, (XI, 29.) amore dignissimum prae-
dabat. Quodsi malis miracula eius, vel potis-
simum, vel sola huc referre, quae quidem
omnino huc referri debent, haec quoque ita
commparata erant, vt admirationem amore ma-
gis et veneratione, quam spe aut metu mixtam,
ipli conciliare pollent. Neque enim facultate
miraculorum vtebatur ad puniendum et terren-
dum, (Luc. IX, 54-56. Io. III, 17.) aut ad
opes sibi aut aliis parandas, sed eum in finem,
vt miseris benefaceret, (Luc. VII, 22. Act. X,
gg.) atque ira homines ad suam doctrinam su-
amque virtutem, quae et ipsa vim docendi ha-
beret, attentiores redderet. Per omnia igitur,
quae auctoritatis suae probandae causa fecit, ad-
mirationem quidem sui aliis iniicere studuit, sed
accommodate ad eos animi sensus afficiendos,
per quos assensio moralis et libera Messiae agni-
tio partim gigni, partim adiuuari posset, et vi-
tandis rebus omnibus, quae ad fidem seruilem
vel generandam vel alendam pertinerent. Hoc
autem consulto et data opera ab eo factum esse,
ex eo patet, quod ipse negauit, se Messiam re-
cte agnosci posse, praeterquam ab hominibus
diuinitus insiitutis et ad se ductis Io. VI, 44.
45. s. diuinitus natis, VIII, 47. s. a Patre sibi
traditis, XVII» 6. s. verae pietatis studiosis,
XVIII, 37. quibus formulis omnibus desiderium
reue-
 
Annotationen