Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] III.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0048
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
44 ISJitzsch: de dij'crimine
stituHonem, quippe quae nihil aliud fuerit, quam
explicatio sententiae (scopi summi) codicis sa-
cri, auctoritatem huius codicis nomotheticam
in didacticarn, et vsum eius politico-religiosum
in ethico - religiosum , conuertens. Sed quan-
quam per haec argumenta iam satis alserta vide-
tur sententia propoli-a, tamen non defuturos
puto, qui moleite ferentes distinctionem illam
scholasticam , eamque nimiae subtilitatis accu-
santes, malint discrimen vtriusque reuelationis
proxime in doctrina cuique earum propria eius-
que argumento, quam in diuersa forma, h. e.
auctoritate s. commouendi modo, quaerere.
Huic quidem opinioni iam in superioribus Dis-
sertationibus, vbicunque occasio esset, occurre-
re studuimus. Et quisque ientire potelt, li so-
lius argumenti ratio habeatur, male discerni
Vetus Teii. a Nouo, tanquam legis doctrinam
a doctrina de gratia. Nam vtriusque generis
argumentum in vtroque repentur. Itaque spes
est fore, vt nos huius imperfectae distinctionis
tandem poeniteat. Sed reliqua tamen sunt,
quae ad eam colorandam proferri possinE Quae
quidem sunt duplicis generis. Nam li lesus
veteri disciplinae auctoritatem nomotheticam
plane non tribuisset, aut suae didacticarn con-
ciliare noluijjet, h. e. si vtramque reuelationem
vel didacticarn vel nomotheticam habuisset, ex-
istimari non posset diuinam legislationem ab in-
stitutione distinxisse, sed discrimen ab ipso agni-
tum et obseruatum, in solo doctrinae argumen-
to '
 
Annotationen