Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] III.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0055
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
legislationis et injlitut, div* 51
et seruilem obedientiam exigebat. Hoc autem
cum ei tribueret, non poterat non nomotheti-
cam agnoscere et a didactica. ad promonendam
obedientiam liberalem spectante, discernere.
Idem vero significat, cum lo. V, 45. legi Mo-
saicae vim accusandi sontes, vt propriam et a
sua doctrina alienam, tribuit; id quod Paulus
postea late persecntus est. Ita iudicare non
potuisset, si tantum de argumento vtriusque
doctrinae, non de disciplina vetere et noua, ea-
rumque forma diuersa cogitalTet, nec suam pro
didactica, Mosaicam vero p o nomothetica ha-
buisset. Nam doctrina lesu, si argumentum
spectemus, non minus vim habebat accusandi et
damnandi sontes, imo seuerius etiam et essica-
cius damnabat, quam ilia, cum vim legis diui-
nae moralem maiori in luce poneret. Neque
a doctrina Veteris Test. plane aberat promissio
gratiae diuinae, quae animum fiducia implere
et ad recti studia erigere polset. Itaque doctri-
nae iplius ratione habita, reuelatio priora po-
steriore s. Messiana, gradu tantum perspicuita-
tis differt, non argumenti genere aut ita, vt
vni munus accusandi et damnandi, alteri munus
absoluendi, et seruandi proprium vindicari pos-
lit. Sed si formam reuelationis vtriusque spe-
ctes, slue modum quo cuiusque doctrina Dei
nomine publice proponenda et inculcanda erat,
formamque prioris reuelationis habeas pro no-
mothetica posterioris pro didactica: differunt a
se inuicem ipso genere atque ita, vt prior ad
D a

accu-
 
Annotationen