Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI Heft:
[Argvmentvm] III.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0068
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
64 Nitzfch: de discrimine
agnoseeretur, .quod fieri potest liberrime ab
omnibus omnium temporum hominibus, sed et-
iam vt huic auctoritati suae crederetur ab iis,
qui certa et perspicua verae religionis cognitio-
ne adhuc carerent, quorum vstbus tum proxime
prospiciendum erat. Neque sic vllam vim ani-
mis intulit, aut eam iudicandi libertatem immi-
nuit, quae,caderet in homines, de gratia Dei
et vera pietate sensu magis, quam intellectu,
iudicantes; modo hi externam Dei institutionem
(reuelationem didacticam), vt debebant, et vt
ipse Iesus voluit (Io. VI, 45. XVIII. 37.), non
metu potissimum aut cupiditate, sed desiderio
morali et emendationis studio ducti, exoptarent
probarentque. Sic enim fieri non poterat, quin
eam e suo veri moralis sensu indicarent, pro-
bantes, quae huic sensui conuenirent, impro-
baturi, si qua ei repugnassent, quae autem hunc
sensurn nondum afficerent, spe melioris cogni-
tionis, vsusque ad pietatem in posterum inde
percipiendi, cum reliquis admittentes: in qui-
bus omnibus libertas iudicandi moralis, ex veri
et recti studio nata, et ad veram virtutem suffi-
ciens, satis conspicua est, Neque obstat, quod
illi argumentum historicum a morali nondum
ad scholae rationem discernere poterant. Sic
enim iudicandi tantum libertas quodammodo
circumscripta erat, non libertas agendi, s. pra-
ctico - moralis , quae cum non in solos eruditos
cadat, minime pendere potest a cognitione di-
stincta. Quicunque argumentum reuelationis
• histo-
 
Annotationen