Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] III.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0073
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
legislationis et inJUtut. div. 69
imputari possit. Hinc exspectare licet, vt In-
terpres reuelationis doctrinam de gratia Dei ac-
commodate quidem ad sensum veri communem
et ad animos erigendos sensuque pietatis im-
buendos, publice proponat, non autem vt hunc
promulgandi modum, magis sentiendo, quam
perspiciendo vero, accommodatum, pro per-
fecta religionis theoria haberi velit. Huius
inuestigatio ad doctores scholafticos pertinet,
non ad doctorem diuinum. Hic li quaestioni-
bus scholae propriis se immisceret, et praescri-
benda perpetua credendi norma vsum rationis
certis finibus includeret, rem ageret ad se nihil
pertinentem et a scopo reuelationis practico
alienam. Dixeris forsitan, huic ipsi scopo con-
sentaneam esse posse perpetuam credendi neces-
litatem, propterea quod ratio humana ab erran-
di periculis in re grauissima per eam tuta prae-
stetur; hinc longe tutius esse, vt auctoritati
simpliciter credamus, et promissionem Spiritus
diuini cum perpetuitate officii credendi vtcun-
que conciliemus. Sed tenendum est, hanc ab-
solutam credendi necessitatem non solum alie-
nam esse a scopo reuelationis, sed etiam huic
scopo contrariam. Quod attinet ad periculum
errandi, huic reuelatio , si modo eam audire
et sequi velimus, quantum in se erat, satis oc-
currit eo , quod sensum vere religiosum et pra-
cticam animi pietatem modis omnibus declarauit
et commendauit. Huic pietatis sensui si ope-
ram damus diligenter et studiose, atque haud
E 3 ne-
 
Annotationen