Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] IV.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0098
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
94

Nitzfch: de discrimine

repetenda est; quae, sicut Lex mortem, ita ipsa
vitam spiritualem affert. Cum igitur a Lege
non minus differat, quam vita a morte et liber-
tas a seruitute, non nisi hac penitus sublata et
abrogata, valere potest. (Gal. II, ai. V, i-
4. etc.)
Secundum hanc Pauli de legis damnatione
doctrinam, damnatio ex lege scripta et externa
proficisci non poterat, nili quatenus haec prae-
ter imperandi vim , etiam vim instituendi habe-
bat, atque efficiebat, vt vapos rov vocg euigi-
laret, hominemque culpae suae moralis libi con-
scium redderet. Itaque fatendum est, Paulum
in hac disputatione non de lege externa sola et
per se, sed quatenus ea vim internae suscita-
uerit, loqui; id quod etiam ex epistola ad Ro-
manos, nominatim cap. VII., satis liquido ap-
paret. Sed haec coniunctio legis externae cum
interna omnes difficultates peperit, quisbuscum
in hac quaestione conssictandum est. Nam cum
Paulus legem abrogatam dicat, damnationis in-
de oriundae causa, hanc autem damnationem
ex lege mentis proxime repetat, ipsam quoque
legem moralem vi damnandi priuatam pronun-
ciasse videtur; quod si concedi necesse esset, ab
omni conatu Paulum secum Ipso conciliandi ab-
stineri oporteret. Nam quoniam lex ius dam-
nandi amittere non potest, quin omnem ma-
iestatem suam perdat et obligandi quaque vi pri-
uetur: Paulus,si ipsam legem moralem vi datn-
nan-
 
Annotationen