Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] V.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0155
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
i Cor. XII, 4-11.

151
illa animi magnitudine, quae omnem ignomi-
niam, inimicitias , dolores ac pericula, ipiius
quoque vitae, pietate in Christum subeunda,
non modo ferret, sed, li ita oporteret, etiam
oppedenda censeret; nulli animi perturbationi,
nulli fortunae cederet; ardua quaeque ac mole-
sta laborumque plena vitro susciperet; nihil
actum in Christi caussa reputaret, si quid agen-
dum superesse videretur.
De XAPI2MA2I IAMATON non habeo
quod magnopere addam iis, quae sunt ab aliis
iamdudum occupata; satis est vel hic repetere,
non idoneam esTe caussam hanc vim in proprio-
rum miraculorum angustias compellendi. Quis
enim vel Apostolos neget obuiis ad morbos mi-
tigandos depellendosque praesidiis, oleo v. c.,
vsos esse? quod Marcus diserte narrat cap. VI,
13. et Iacobus de Ecclesiae presbyteris c. V,
14. Quodsi quis occurrat, nihil ita inter Chri-
stianos et alios interfuisse nec tum caussam vl-
Jam afferri posse, cur ttvsvijloiti haec facultas
tribuatur, differt ea res in vtrisque hactenus,
quod Christiani haec adiumenta adhibuerint in
nomine Domini, vt ait Iacobus, adiunxerintque
preces, a quibus illam sanitatis restitutionem
maxime repetit:, quaeque proficiscebantur a tt/-
cuius quali formam quandam seu effectio-
nem eas fuisse si quis dicat, mihi quidem vide-
tur parum auit nihil potius ab huius rei natura
cognoscenda abesse. Sed vel haec sunt, vt di-
xi,

/
 
Annotationen