Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI Heft:
[Argvmentvm] VII.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0251
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Idumaeorum hisiorict.

»47
concipi potest: quo respeetu in Prophetarum
scriptis nihil est solemnius, quam vt futura ex-
hibeantur lectoribus tanqnam iam facta et prae-
terita. Ita et in historico argumento Moses
simili prorsus modo de Manna, quod nouerat,
quadraginta tantum annos, et vsque ad Cana-
naeae ingreiTum, esse duraturum, 'oquitur Ex.
XVI. 35. Et filii Israelis comederunt Manna
quadraginta annis, donec venerunt ad regio-
nem habit tam: Manna,- inquam, comederunt,
vsque quo venerunt ad extremitatem terrae Ca-
naan n). Et Deut. XXXIii, 1. Haec est be-
nedictio, qua benedixit Moses, vir Dei, siliis
Jsraelis ante mortem suam, seu prius quam
mortuus est. Vti igitur in adlatis his locis di-
citur vsque quo venerunt, pro vsque quo ven-
turi erant, et ante mortem fuam, pro prius-
quam moriturus erat; sic nihil impedit, quin
in loco, de quo quaerimus, pariter dici potue-
rit, priusquam regnauit, pro, priusquam re-
gnaturus erat rex Jfraelitis. Vt autem hoc
magis intelligatur, obseruandum fuetit porro,
verba illa quaestionis in fontibus Ebraeis ncnnisi
per Infinitiaum Modum expressa legi, 'OS1?

n) Item Deuter. II, 12. Filii EJaui expulerunt et ex»
terminarunt eos (Choraeos) et habitauerunt loco il-
lorum : NB. quemadmodum fecit Israel terrae hae-
reditatis fuae , quam dedit Dominus ipfis. Deuter.
X, 8. Propterea non obtigit Lenio portio et haere»
ditas cmtt sratribus fitis.
Q 4
 
Annotationen