Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] VII.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0262
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
-258 C. B. Michaelis: de antiq uiffem t
demum obtinuit ille tractus , quum Edomitis
victoribus ac dominis cessislet. Non, inquam,
vrgebimus hoc: quia fieri potuit, vt Moses
consueta anticipatione regionem illam adpella-
uerit non prisco, sed sua aetate recepto nomi-
ne; plane vt v. 21. Hi funt, inquit, p^.ylarchi
Chorei eorum siliorum Sehiri, in regione (quae
nunc dicitur) Edomitarum. Interim tamen,
quum scopus Molis in toto Capite Gen. XXXVI
non ad Choraeos, sed ad Idumaeos Esaui po-
iteros feratur, vti §. XV- ostendimus ; igitur
nec argumentum illud, quod modo innuimus,
plane nullum est: quia, si Choraeorum reges
in mente habuilTet diuinus seriptor, euitandae
ambiguitatis caussa , dicturus fuisset, non lim-
pliciter, Hi funt reges, sed potius, Hifunt re-
ges Chori eorum, -siliorum Sehiri; plane vt fe-
cerat modo memorato v. 11. itemque v. 30.
Cum vero dixerit limpliciter, Hi funt reges,
qui regnauerunt in terra Edomitarum, inde
colligimus, agere eum de regibus illius gen-
tis, a qua regionem ipsam heic denominat, et
ad quam, quidquid est narrationis in hoc Capite,
praecipue dataque opera direxit: et haec prae-
surntio tamdiu est iusta, donec contrarium eui-
denter fuerit probatum. Deinde quum ipse
Cvmbekjlandvs (vti laudatistimi Collectores 1.
c. reserunt) Nlofen hoc capite id agere putet,
vt osendat, impletum efse vaticinium Rebeccae
diuinitus reuelatum Gen. XX V 23. et jimul ob
oculos ponat gratiam Efauo eiusque poseritati
' v ' a
 
Annotationen