Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] VIII.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0343
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext

diplomat. Ludov. Pii. 339

quem, fu sis Graecis, apud montem pilosum re-
portarunt t). Athenulphus in offensionem
Normannorum incurrit, quod hostium ducem,
bello captum, aut liberum dimisissiet; aut sicut
bouem, interfecisiet u). Constituerunt ergo
sibi Argirum, Meli filium, ducem, a Lvpo *)
hanc ob causiam ducem Italiae, Apuliae quippe
ac Calabriae, adpellatum y), prouincias vero
inter illorum optimates diuiserunt Hinc
tot Normannorum erant in Italia reguli, quot
oppida ac vrbes in Apulia.


Graeci vero reprimendos esse hos Norman-
norum impetus eorumque incrementa impedi-
enda, arbitrati sunt et Maniacum, ferum, cru-
delem atque immanem hominem, in Italiam
miserunt; vt recuperaret loca, quae occuDaue-
rant barbari. Sed decepti sunt opinione, quam
de fide Maniaci conceperant, qui vt suo honori
prospiceret atque imperatoris dignitatem vindi-
caret,

t) Vid. Mvratorivbi hiftor. ltal. tom. VI. p. 223.
11) Adeas Malats.rram eit. loc. lib. I. cap. IO. p, 6.
et Gvtlielmvm s.Ippulum in poem. de reb. Aorni,
lib. I. p. 586.
x') In thronic. p. 43-
y) Adde Gviliemvn lib. T. p. 586. et Leonem Mar-
ficanum dict loc. lib. II. cap. 67. et Mvraxorivm
loc. cit. p. 224‘
z) Aucter est idem Leo lib* II. cap. 67. p, 280.
Y . 2
 
Annotationen