Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI Heft:
[Argvmentvm] VIII.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0357
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
diplomat. Ludov. Pii.

353

monogrammate nomen regis exprimendi, ratio-
nem, addita solemni formula Jignum regis, eui-
dens est atque expeditum. Quare sic statuo,
diuina quali prouidentia accidisse, vt vafer ille
diplomatis scriptor antiquarum rerum imperitus,
scribendi rationem ac formulas, nono et vnde-
cimo post editum salutarem virginis partum sae-
culo vlitatas, confunderet ac inter se misceret
sicque, turbatis omnibus, aeque foedae insci-
tiae; ac mirandae malitiae ad posteros transmit-
teret exemplum*
Quod maximi momenti et ponderis est, sum-
mi Romae pontifices ea omnia, inprimis sub
Henrici imperio, adpetiuerunt et consequi co-
nati sunt, quae inter Ludouici pii beneficia, in
Romanum antistitem collocata, in diplomate
referuntur, ita vt multam prae me habeam ra-
tionem credendi, confictas esse has litteras, vt
Nicolaus prauis suis consiliis pietatis quali con-
ciliaret speciem, aliosque ad exsequenda tuen-
daque Ludouici videlicet decreta incitaret. Haec
vt manifesto deprehendantur, luculentis rem
declarabo exemplis. Omni tempore papis nihil
indignius visum fuit Romanorum imperatorum
iure, ipsos constituendi pontifices; aut illos,
li a populo fuissent electi, confirmandi, quo
non modo Francorum; sed etiam Germanorum
reges, Saxonici inprimis, vsi sunt. Nemo
hanc dignitatem consequi potuit; nisi volente
6. Z et
 
Annotationen