Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 7.1806

DOI issue:
[Argvmentvm] VII.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25954#0237
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
interpretationis subfidio. 229
rum vsum atque exercitationem accesteris, va-
riis difficultatibus impeditum, magnaque cau-
tione tractandum esse videtur. Quibus cautio-
nibus, quantum sieri potest, perpendendis viam
nobis ad praecepta tradenda muniemus. Etst
enim, qui plures linguas intellexerit, iisque
aeque ac vernaculae longo vsu adsuetus fuerit,
recta veraque via pergit, in singulis tamen of-
fendiculis, recta quacunque via etiam obuiis,
ne labatur, i. e. ne loco ac tempore inepto lin-
guas compa-ret, videndum est. Linguarum
magnam similitudinem esse, supra demonstra-
tum est; sed non talem, vt plane eaedem in
omnibus omnino dictionibus perfecte sibi re-
spondeant; linguae enim nec sibi ipsae similes
omni tempore sunt. Nos vero copiost non eri-
mus in linguarum dissimilitudine demonstranda,
quam satis cogitarunt, atque in ore habent, qui
comparationem linguarum dissuadent: sed, caus-
sis dissimilitudinis, exemplisque paucis obser-
uandis, rem mode commemorabimus. Ex qui-
bus enim fontibus linguarum limiles voces,
phrases, loquendi modi manare solent: ex iis-
dem dissimiles saepe dictiones, earumque gene-
ra possunt deriuari. Natura ipsa non omni loco
ac tempore sibi similis est; quae ad mores, opi-
niones, religionis cultum et talia pertinent,
quam subiecta stnt inconstantiae, h. e. quas mu-
tationes pati soleant, neminem fugit. Hinc,
quas res ab hac gente ad alteram transtulit
commercium vel vicinitas, iis interdum non le-
P 3 uiter
 
Annotationen