Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 7.1806

DOI issue:
[Argvmentvm] VII.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25954#0240
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
232 Zemifch: de analog. Unguar.
rem cuiuscunque linguae rationem loquendi, h.
e. idiotismos? Quos idiotismos ad comparatio-
nem linguarum transserri non debere facile in-
telligitur. Quod enim linguae certae proprium
est, ad cognofcendam communem rationem nos
non iuuat. Sed piures tales sormas credimus
pro idiotismis haberi, cum tales non smt, sed
in pluribus linguis inueniantur. Nec soium de-
cipi postumus in similitudine plane lingenda,
verum etiam in indicanda similitudine verberum,
quae mutationem passae, factaeque essient dissi-
rniles. Commemorandus hic est Iac. Gvsse-
tivs , qui, vt negligere linguarum analogiam
sapienter, iustisque rationibus inductus videre-
tur, inconstantiam linguarum in mutandis signi-
fixationibus verborum commemorauit, in com-
mentariis linguae Ebraicae. Cum nempe ver-
borum vius nen Philosophis aut e uditiori ho-
minum parti subiectus esset, qui constanter eum
seruare polient; sed vulgus inprimis , quo ni-
hil inconstantius est, vti verbis, eaque mutare
soleret, fieri non potuit, quin verbis nouae
fign i fixationes accederent, vel aliquid detrahe-
retur, verba grauiora mollirentur, leniora vim
tnaioretn acciperent, et lic porro. Quod li in
eadem lingua factum est, quanto facilius, si ex
hac lingua in alteram verba transirent? Quam
rem, qui non cogitant, aeque decipi poliunt,
ac, qui dignitatum sub Theodosio M. nomina
ex reipublicae liberae consuetudine illustrare ve-
lint, GvrsSETivs vero, quod non male mo-
nuit.
 
Annotationen