Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 7.1806

DOI issue:
[Argvmentvm] VII.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25954#0242
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
234 Zcmistk: de an alo g. Unguar,

§. XIV.
Praecepta quaedam tractandae analogiae linguarum.
Qnaecunque enim contra linguarum analo-
giam dici probabiliter poliunt', plerumque non
eius momenti sunt, vt modesse tractatum, et
salubribus praeceptis temperatum linguarum
vsum dissuadere pcssint. .De qua modestia nunc
vniuerse dicemus. Ac primum quidem temera-
rium foret, si quis ita confidere linguarum te-
(limomis indirectis illis vellet, vt fenfium earum
ope inuentum certijfitmum semper putaret. Quae
leuitas in credendo non abest a bonis quoque
Interpretibus. Quemadmodum enim, perlato
ad nos ineundae rei nuntio, non tam testimo-
nii auctoritate, quam rei ipsius iucunditate moti
sacile fidem ei habemus, sic, comparandis In-
terpretationis caussa linguis, quacunque verbo-
rum ssmilitudine decipi ita solemus, vt ductam
inde interpretationem statim certam habeamus.
Qui ex seriptoribus Graecis N. T. dictiones il-
lustrarunt, saepe in eo lapsi sunt, vt vana simi-
litudinis specie elusi. disiimilia verba compara-
rent. Idem sit in Orientalium dialectorum com-
paratione, inprimis a tironibus , linguarum ra-
tioni non satis assuetis. Neque horum solum
temeritas reprobanda estr verum etiam magnos
Interpretes, qui commodas ex Linguarum Ana-
logia interpretationes inueniunt, memores istius
dissimilitudinis esse oportet, ne nimis certa sem-
per subsidia a linguis expectent. Si quis igi-
tur
 
Annotationen