Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 8.1807

DOI issue:
[Argvmentvm] III.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25955#0065
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
latijsime olim propagati causfis. 6 i
virtutibus huius vnius Dei praecipuis , sapien-
tia nimirum et bonitate habuisse videatur a) vt
adeo Platonica Trinitas notionum magis et vir-
tutum diuinarum , quam personarum Trinitas
sit; tamen hanc de tribus hypostasibus senten-
tiam tam obscure, tamque poetico fere loquen-
di genere, omnia TCPCjomoTuxxvTi, protulit,
vt a recentioribus suis sectatoribus male intel-
lectus tres personas, quae proprie dicuntur,
diversas a se perfectione et maieltate, quae ta-
men vnam tantum diuinam naturam constitue-
rent , defendisse putaretur. Quidni igitur Pla-
tonicam Trinitatem, ita intellectam, in caus-
sis orti et propagati Arianismi fui si e exiltime-
mus ? Mihi quidem nihil videtur verius, lectis
etiam iis ipsis, quae contra hanc opinionem a
Cudwortho, eiusque editore, immortali Mos-
hemio, disp.utata sunt b)- Nam quando Cud-
wurthus Arium dici Platonicum posse propterea
negat, quod Plato A07sv suum vi:ozctmv non
creatam vnquam , sed ab aeterno existentem cre-
diderit, Arius contra rem factam eum fecerit;
et quando Moshemius, quamquam Arium Pla-
tonicae Scholae deditissimum fuisse concedit,
tamen inde sequi negat, eum, vt Platonicum,
in doctrinam suam facile potuisse incidere; hac
de caussa, quod altera opinio alteri non fit ex
omni parte fimilis; in eo profecto vereor, vt hi
duo

a) V. Souverain Platonisme dc-voiie. P. I. c. 5-
b) Syst. lntell. Vniu T. I- <•* 4- §• 36. ss.
 
Annotationen