Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 8.1807

DOI Heft:
[Argvmentvm] V.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25955#0121
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
quaedam euangeliorum loca. 117
Deinde vero non videmus, quomodo saci-
lius explicari poilit, cur Marcion loca ista reti-
nuerit, si ea in alia- quadam, quam catholica
Lucae recensione inuenerit. Quodsi enim loca
ista Iudaismo fauebant; quidni Marcion recen-
liopem illam, (a quocunque demum profecta
esfet), aut librum, quo continebantur, (qui-
cunque demum eius auctor e£et) reiecit? Num
grauior ei esse potuit causa, recipiendi ea in
suum canonem, quam euangelia Matthaei, Mar-
ci, Iohannis, quae, judaizantia, atque a iu«
daizantibus auctoribus profecta, eliminare haud
dubitauit?
Sed (quod caput rei est) non ea est loco-
rum istorum ratio , vt sibi non constaret Mar-
cion, si ea retineret. Quod enim (vt de lin-
gulis breuiter dicamus) adtinet ad Luc. V. 14«,
eximie potiu^ hic consentiebat Marcionis consi-
lio, et ad suos vsus ab eo transferri poterat,
vt ex ipso Tertulliano (adu, Marcionem L. IV,
c. 35.) intelligimus. v) — Nec, locos Luc.
VI. 23. XI. 47. pugnare cum suo systemate,
necessario existimandum erat Prophetarum con-
temtori. Dicere enim poterat, et reuera di-
xit : w) „(Christus) non statim Prophetas tue-
,,batur, si iniquitatem Iudaeorum affirmatam
,,volebat, quod nec cum prophetis suis pie egis-
„sent.”— Ex loco Luc. X. a6. 27. non se-
que-
v) Vid. Storkivm 1. c. p. 261.
w) Teste Tertulliano adu, Mare. L. IV. c, 15.
 
Annotationen