Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 8.1807

DOI issue:
[Argvmentvm] V.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25955#0130
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
iz6 SUskind: symbolae ad illujtr,
haud improbabilis existimatur n), quod ad Ju-
daeos certe solos pertinerent; non videmus,
cur ad Luc. XX. 9-18» idem transferre non
liceat. Et omnino haud intelligimus, cur Mar-
cion omnia loca, quae certo respectu systema-
ti ipsius sauerent, retinenda libi existimare de-
buerit , si eadem alio respectu eiusmodi essent,
quorum argumentum scire Iudaeorum modo,
aut Iudaeochristianorum interesset, Multo ad-
huc minus videmus , cur ea quoque omnia loca
retinenda in breuiario suo euangelico existima-
re debuerit, quorum argumentum ad ea, quae
Marcionis systemati propria erant, ne spectabat
quidem, atque in rebus versaretnr, quae Iu-
ttaeis, et Iudaecchriliianis citius, quam Mar-
ciani et Paulinis magni momenti, et memora-
biles videri possent. Ex hoc genere locus Luc.
XXII. 50. esse videtur, qni ad Petrum (Ioh.
XVIII. 10.), cmccTchcv rv\g 'zregfToftw, (Gal.
II* 8*)> spectabat, cuius haud adeo reueren-
tem fuisie Marcionem condat, —
3) Praeterea obseruatu dignissimum iudi-
catur, quod ea Lucae noflri loca, quae a Mar-
cionis euangelio aberant, omnia fere Jint eius-
modi , vt ea ab antiquiore quoque illo euange-
lio hebraico, quod fundamentum fuerit nojlri
Lucae non minus ac Matthaei et Marci, (Ur-
evangelium), absuisfe, Marcionis igitur euan-
gelium ad antiquius illud euangelium multo pro-
pius

r) ibid. p. 476. 477.
 
Annotationen