Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 8.1807

DOI issue:
[Argvmentvm] VII.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25955#0226
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
222 C. B. Michaelis: de antiquitatibus
sicuti contra pastoritium vitae genus libi minor
demum delegit Habel Gen. IV, 2. Vnde hac
in re minus accurate iudicasse videretur colv-
jvtELLa Praef. lib. VI. de rerustica, inrujlica-
tione, inquiens, vel antiquisfima eji ratio pa-
Jcendi: nili adiecta particula vel, quae idem
aliquando significat, ac etiam, orationem emol-
liuisset r), Quod autem ad commendationem
agriculturae porro facit, est illa simul vtiiissima,
summeque necessaria ; habet et suauitates alias,
quibus taedia eius vel absterguntur, vel tempe-
rantur; fuit denique apud veteres in honore et
gloria. Nam quod ad eius vfum seu vtilitatem
attinet, audiamus auctorem in hoc genere irre-
fragabilem , modo nominarim colvmellam,
qui Praefat lib. I. de re rustica, Sine ludicris
artibus, inquit, atque etiam sine causfidicis olim
satis felices suere futuraeque siunt vrbes. At
fine agricultoribus nec consifiere mortales, nec
alipoffe, manisefium eji. Quid vero fuauius
contingere potest, quam vel verno tempore iu-
cundo succrescentis segetis spectaculo oculos
animumque pascere, vel, cum maturuerint fru-
ges , vberem laboris percipere fructum? Ad
suauitatem agricolationis pertinet oblectatio illa,
quain ssaacus ipsis capiebat naribus ex odore ve-
ftiutr Esaui Gen. XXVII. 27 Ecce ! inquiebat.
Odor silii mei eji ficut odor agri, cui benedixit do-
MINVS.
r) Interim tamen, si conferas indicium Dicaearchi
et Donati , quod infra § XI attulimus; probabile
«fi , Colvmellam quoque pastoritiam vitam ara-
toria priorem stattiisse.
 
Annotationen