Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 8.1807

DOI issue:
[Argvmentvm] VII.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25955#0235
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
oeconomiae patriarchalis. «31
cus non soluro ipse odorem filii sui vestiumque
eius odoratus sicut odorem agri cui benedixit
dominvs Gen. XXVIII, 27. et centuplici pro-
uentu ex sparsa sementi auctus c. XXVI, 12.
sed etiam Iacobo lilio suo pinguia
loca terrae, quae euentus intra Pala2stinae ter-
minos ostendit, auguratus est c. XXVII, 28.
Testis vero omni exceptione maior est Moses
Deut. VIII, 7. dominvs devs tuus , inquiena
Israeli, introducet te in terram bonam; terram
tritici et hordei, vitis et ficus, et malogranati;
terram oleae oleiserae et mellis; terram, in qua
non parce comedes panem, et in qua non egebis
re vita, item c. XIV, II. 12. 13. Terra, quo
vos tranfituri essis ad haere ditandum eam, ejl
terra montium valliumque, quae ex pluuia cae-
li bibit aquas; terra, quam dominvs Deus
tuus curat, et in quam iugiter oculi domini Dei
tui intenti sunt, inde a principio anni vsque ad
finem eius. Quae vero alii fertilitati, toties to-
tiesque in sacris litteris celebratae, ex hodier-
na eius facie opposuerunt, ea doctissime diluifc
Hadr. Relandvs in Palaest. lib. I. c. LVU*
Porro Messis in Palaestina, vtl specie frumen-
ti, sic tempore diuersa fuit. Hinc Gen. XXX,
14. mentio fit mejss triticeae, cui contradistin-
guitur mejss hordeacea Ruth 1,22. c.II, 23, w)
Ac
w) Mirum videri pollet, nullam omnino mentionena
fieri fpecies adoris s farris, (des Rockens) quae
tamenxspecies frumenti nobia xuv' tfrxw das Koru
diei
 
Annotationen