Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 8.1807

DOI issue:
[Argvmentvm] VII.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25955#0243
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
‘oeconomiae patriarchatis. 239
Verum rectius, puto, inhaeseritnus receptae
interpretationi, ad meditandum, siue, vt in-
terpretes Chaldaei et Arabe* reddiderunt, ad
orandum a) ; quam notionem licet verbum nV^1,
quod hoc loco in Kal expressum est, alibi in
Hiphil habeat, tamen constat, verba, inprimls
mediae radicalis "1, in Coniugationibus Kai et
Hiphil eadem saepe significatione gaudere, vt
pD et p2H intelligere, p1"? et p^D perti octare ;
et quidni crederemus, Patriarchas, li quando
recreationis caussa in campos exirent, cum bo-
nitatem diuinam, ex contemplatione segetum,
pratorum, hortorum vinearumque, meditatos
esie, tum soliloquia et preces ad Deum insti-
tuisse? luuat expositionem hanc, quod idem
verbum apud Arabes exponitur, huc illuc
obire per terram, peculiariter deuotionis ergo.
Igitur ab Isaaco ad iacobvm tranlimus, de
quo, num arbores coluerit, pariter ignoramus.
Legitur quidem Gen. XLIIs, 10. filiis manda-
nisie suis, vt iter facturi in Aegyptum summo
annonariae rei praefecto munus deferrent rHQTD
de fructibus terrae recens carptis, pau-
lulum vesinae, mellis, jhjracis, (lactes, pi(la-
ciorum, amygdalorumque: sed num arbores,
fructuum horum feraces, ipse coluerit, an ve-
ro fructus ab indigenis Cananaeae pro pecore
permutauerit, id verbis illis definitum non est.
§. X.
a) Siquidem nemo fui vesperam digreditur ad labo
rei, sed sub ortura lucis Ps. CIV, 20-24.
 
Annotationen