Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 8.1807

DOI issue:
[Argvmentvm] VII.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25955#0257
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
'oeconomiae pdtriarchalis•. »55
procedens el, et cibum vinumque offerret, et
nomine Dei altisiimi benediceret Gen. XIV, ig.
sqq, Sodomorum Regulus eum vt saluatorem
diuinitus datum suspiceret v. 2 1. sqq Abime-
lecbus Phiiistaeorum rex, diuino oraculo moni-
tus, eum Prophetam tsse , non munera solum
ei daret, sed etiam diceret: Ecce terra mea co-
ram te es, ac patet tibi; ubicunque tibi commo-
dum suerit, habita, Gen. XX, 7 14. 15, vt
denique, Ephrone iudice, Hebronenses eum
ceu principem Dei venerarentur, neque quid-
quam offic orum hum initatis ei se denegaturos
esse p ofiterentur Gen, XX'II, 6. Hinc ambu-
lauerunt Patriarchae a gente ad gentem, et a
regno ad populum alium: nec fuit quemquam
iniuriam facere eis ; fed corripuit propter eos
etiam Reges: Ne attrectetis, inquiens, unctos
meos, et prophetis meis ne male jaciatis, Psalm.
CV, 13 14. 15. Nam et i*aacvs, licet Ge-
rarenses inutdos aliquando atque iniquos exper-
tus esset Gen. XX VI, 14. seqq. tamen mox illo-
rum Regem Abimeiechum , stipatum Achozza-
to amico suo, et Pichole militiae praefecto, ad
se venientem, foedusque ac amicHam honori-
fice petentem vidit v. 26 Videndo vidimus,
inquiebant. domtnvm adejfetibi; ideoque dixi-
mus: Sit, quaefo, iusiurandum inter nos, nem-
pe inter nos et te, et percutiamus foedus te cum,
cetera v. 28» 29. Quod vero ad posterius, nem-
pe ad pascualia loca tunc temporis libera in Pa-
laestina, videtur id elici ex Abrahami verbis.
 
Annotationen