Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 8.1807

DOI issue:
[Argvmentvm] VII.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25955#0260
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
t$6 C. B. Michaelis: de antiquitatibus
,,ra Gaditis erat prae aliis tribubus cis lordani-
,,cis, cur alteram Saronam fingeremus trans
,,Iordanem?” Quantum ad nos, non quidem
diffitemur, hanc Retandi asfertionem suis impli-
citam esse difficultatibus n), ac rdeo liberum
cuique iudicium relinquimus: attamen iuuare
Relandianam senteutiara videtur, quod subur-
bia Saronae contradistinguuntur Gileaditidi, quo
nomine venit, quidquid est regionis trans Ior-
danem a Gaditis ac Manassitis posiessum. Ce-
terum o) et Rechabitae, Iethrcnis polleri, licet
sortem nullam in diuidenda Palaestina cum Israe-
litis accepissent, tamen cum gregibus suis, quos
aluerunt, tum australes, tum boreales Israeli-
ticae terrae partes libere obierunt, et tum heic,
tum illic tentoria sua fixerunt, Jud. I, 16. c. IV.
it. 17. coli, quae in Bibi. Hal. ad ier. XXX,
7. notata sunt. In Mesopotamine campis simi-
iem pascualium locorum libertatem fuisse, ex
eo sit verosimile, quod Labau inter greges, fi-
liis suis et Iacobo commissos, tridui interual-
lum fecit Gen. XXX, 36. Id enim spatii plus
est, quam vt hominis priuati vnius fundus pro-
prietarius fuisse credi queat p). §. XIV.
n) Cf. vberiores adnott. ad I Par. V. 16.
0) Absalomus, Dauidis filius, ac adeo Bethlehemi-
ca oriundus stirpe, pecuariam rem habuit w
O^SN cy 1VN ^scn a Sam. XIII. 25.
p) Proin sicut Grotivs de mari libero disseruit, ita
ex consuetudine prisca Orientis de desertis et pa-
scuis liberis dissertari posset. Apud Ltbyns itidem
deserta palloribus libera fuisse, liquet ex illis Vir-
g ili i verbis quae supra §. XI. allegauimus.
 
Annotationen