Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Thibaut, Anton Friedrich Justus
Dissertatio inauguralis de genuina juris personarum et rerum indole: veroque huius divisionis pretio — Kiel, 1796

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.16319#0037
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
33
ea omnibus communis, nec ne, inquiratur;
vel investigando, reiiciendoque notas, omni-
bus partibus haud communes, ne tandem
notio generalis non restet, et sponte sua emer-
gat. Utroque casu interpres limitibus qui-
dem arctissimis inclusus, et, regulae praefini-
tae inhaerens, veritatem proxime contingere
videtur; at, re penitus inspecta, act ipsam
notionem eruendam, arbitrium eius utram-
que facit paginam. Nam ad notionis verita-
tem assequendam non tam requiritur, ut haec
illave nota illi tribuatur, quibus ea ab aliis
quibusdam possit distingui; sed ut omnes
notae illa comprehendantur, quae generi
proximo insunt, et quibus species eius et in-
ter se, et ab omnibus aliis secernantur. Iam
demum scire pervelim, quale sit principium,
quo interpres, quae illi obstant, diffieultates
removere queat, et superare? Si, notione ex
parte desumta, eandem illam ex eeteris
partibus elicit, ad probandam eius veritatem
nihil eo profecit. Etenim notio generalis
non, a reliquis secreta, in parte exsistit, sed
C
 
Annotationen