Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Thiersch, Friedrich Wilhelm
Ludovico primo bavariae regi potentissimo augustissimo protectori clementissimo et Theresiae reginae patronae gratiotissimae tori genialis quinque lustra feliciter peracta pie gratulatur Universitas Ludovico-Maximilianaea Monacensis — München, 1835

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.8206#0027
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
21

de equo descendit, exspectare cogitabundam et digito sublato, dum senex
animum colligat et filiam agnoscat, quam adventare ei nunciaverat Antigone.
Non referamus huc, quod apud poetam Oedipus e nemore exire jussus
est a choro, apud pictorem auteiu in eo videtur remansisse. Poni enim
potuit scena in ea nemoris vel rejuevov^ parte, quae mortalibus erat pene-
trabilis. Haec autem et similia ipsum argumentum non immutant, in quo
tractando pictor, quamvis poetam videatur secutus, tamen libero judicio
singula ex propositi sui ratione mutare potuit.

4.

Euripidis Hippoli/tus ad explicandam picturam in Thermis Imperatoris

Titi adhibitus.

E picturis, quae a Thermis Imperatoris Titi nomen habent, post
eam, quam primo loco posuimus, jam alteram Tab. IV. repetitam expone-
mus, imaginum copia et artis nobilitate conspicuam. *) In ea cum a dextra
parte mulier sedens insigni specie picta sit, et a sinistra spectantis manu
juvenis ad venationem exiturus, interpretes statuerunt, hac pictura reprae-
sentari Venerem et Adonin, quem frustra illa a venatu, quo ab apro mor-
sus interiit, retinere studeat. Tres virgines circa sellam Veneris disposi-
tas Gratias esse addunt, vetulam autem, quae cum juvene colloquatur,
frustra et ipsam laborare, ut eum a venatu retineat.

In hac autem picturae explicatione omnia fere laborant. Femina
enim quae assidet nullam prorsus Veneris speciem prae se fert, sed
reginae alicujus largo vestitu ornatae et diadema in fronte gerentis. Acce-
dit, quod vultus ejus non dolorem sed animum ad id, quod inter vetulam
et juvenem agitur, intentum prodit, ita quidem ut exspectare videatur,
quo res sit exitura. Monstrat hoc et ipsius vultus expressio et manus
dextra conversa et infra mentum posita, ut facere solent qui cogitabundi
in aliqua re haerent. Nec in virginibus, quae circa sedentem dispositae

*) Ex eodem libro Gallico : Description des Bains de Titns . . . gravees sous
la direction de M. Pance. A Paris 1786. Fol.

6
 
Annotationen