Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Tiedemann, Friedrich
Friderici Tiedemann Anatomes Et Physiologiae in Academia Heidelbergensi Professoris Icones Cerebri Simiarum Et Quorundam Mammalium Rariorum — Heidelberg, 1821

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.15410#0005
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
PRAEFATIO.

Cum multae res in occonomia animali nequaquam satis adlmc explicatae sint,
tum perdifficilis et perobscura quaestio est de structura et vita cerebri: quae et ad
agnitionem animi pulcherrima est, et ad exercendam medicinam necessaria. De
hoc organo valet, quod suo jam tempore Romanorum sapientissimus L. Annaeus
Seneca de scientiarum , artiumque humanarum statu censuit ac pronuntiavit:
„Multum egerunt, qui ante nos fuerunt, sed non peregerunt. Multum etiam
„adhuc rcstat operis, multumque restabit; nec ulli nato post mille Secula prae-
„cludetur occasio, aliquid adhuc adjiciendi." Idem, credo, mecum pronuntiabunt
de cerebro, qui hujus rei gnari sunt. Est enim, si quod organon dici potest, non-
dum satis cognitum et perspectum, certe cerebrum tale, quod tamen ob admi-
rabilem structuram et ob insigne in omni vita animali momentum, maximam
omnino illustrationem meretur, licet doctissimi et curatissimi omnium aetatum
Anatomiae acPhysiologiae cultores in hoc organo perscrutando magnopere desuda-
verint.

Gerebrum organon praestantissimum et nobilissimum totius animalis oeco-
nomiae esse, animumque in hoc organo sua absolvere munera, jam Plato
Galenus, omnesque fere medici statuerunt. Animus in cerebro sentit, perci-
pit, cogitat, judicat, ratiocinatur et imperat. Id profecto ncminem fugit, quum
sive ablata, sive intime laesa encephali substantia, animi facultates, de qui-
bus diximus, sive cessant omnino, sive maxime pervertuntur; mentem ergo cum
cerebro mirabile ac singulare commercium habere, necesse est. Quod autem
commercium quomodo peragatur, et qua ratione omnis oeconomia animalis sys-
 
Annotationen