Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
uS

M. V I T R. V V 11 POLL.

namentorum nonhabuerit institutionem, scd aut c triglyphorum ratio-
nibus mutuli in coronis,& in epistylijsguttae Dorico more disponuntur:
autexlonicisinstrtutis Zophori scalpturis ornaticum denticulis & co-
ronis distribuuntur. Ita c generibus duobus capitulo interposito,tertium
genusinoperibusestprqcreatum. E columnarum enim formationibus
trium generumfaftaesunt nominationes,Dorica,Ionica, Corinthia,c
quibus prima & antiquitus Dorica est nata. Nanq; Achaia Pcloponne-
soq; tota, Dorus Hellenis& Opticos Nymphae filius regnauit, isq; Argis
vetusta ciuitate Iunonis templum aedificauit, eius generis fortuito formj
Fanum: deinde ijsdem generibus in caeteris Achaias ciuitatibus, cum
etiamnum no esset symmetriarum rationata.Postea autem quam Athe-
nienses ex responsis Apollinis Delphici, communi consilio totius Hella-
dos,tredecim colonias vno tempore in Asiam deduxerunt, ducesq; in sin-
gulis colonijs coustituerunt, & summam imperij partem Ioni, Xuthi &
Creusae filio dederunt, quem etiam Apollo Delphis suum filium in re-
sponsis est professus.isq; eas colonias in Asiam deduxit, & Caria; fines oc-
cupauit, ibiq; ciuitates amplissim3S constituit, Ephesum, Miletum,
Myunta (quae olim ab aqua est deuorata,cuius sacra & suffragium Mile-
sijs Iones attribuerunt) Prienem, Samum, Teon, Colophona, Chium,
Erythras, Phoceam, Clazomenas, Lebedum, Meliten. Haec Melita;
propterciuiumarrogantiam,abhis ciuitatibus bello indifto communi
consilio est sublata, cuiuslocopostearegis Attali & Arsinoes beneficio,
Smyrneorum ciuitas inter Ionas est recepta- Ha: ciuitates, cum Caras &
Lelegas eiecissent,eam terrae regionem a duce suo Ione appellauerunt Io-
niam. Ibiq; templa Deorum immortalium constituentes, coeperunt Fa-
na aedificare:& primiim Apollini Panionio aedem,vti viderat in Achaia,
constituerunt,&eam Doricam appellauerunt, quod inDorieonciuita-
tibus primum fastam eo genere viderunt. In ea sede cum voluissent co-
lumnas collocare, non habentes symmetrias earum, & quaerentes quibus
rationibus esficere possent, vti & ad onus ferendum essent idonex, & in
aspectu probatam haberent venustatem: dimensi sunt virilis pedis vefli-
gium,& cum inuenissent pedem sextam partem esse altitudinis in homj-
ne,ita in columnam transtulerunt:& qua crassitudine fecerunt basim sca-
pi, tantum eam sexies cum capitulo in altitudinem extulerunt. Ita Dor
ricacolumnaviriliscorporisproportionem,&firmitatem,&venustatem
m aedificijs praestare coepit. Item postea Dianae constituere aedem, qua:-
rentes noui generis lpeciem.ijsdem vestigijs ad muliebrem transtulerunt
gracilitatem: & fecerant primum columnae crassitudinem altitudinis
ostaua parte^vt haberent speciem excelsiorem, basi spiram supposueruni
pro calceo,capitulo volutas, vti capillamento concrispatos cincinnos prai-
pendentesdextra ac sinistracollocauerunt,& cymatijs& encarpis pto
crinibus
 
Annotationen