Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
spatiiim

DEARCHITEC. LIB. VI. ,
spatium inclinatione signifcri circuli, & solis cursii, disparibus qualitati-
bus naturaliter est collocata, ad eundem modum etiam ad regionum ra-
tionescoeliq; varietates, videntur jedificiorum debere dirigi collocatio-
nes. Sub septentrione zdificia testudinata, & maxime conclusa & non
patentia, sed conuersa ad calidas partes oportere fieri videntur. Contra
autem sub impetu solis,meridianis regionibus.quod premuntur a calore,
patentiora,conuersaq; ad septentrionem & aquilonem sunt faciunda: ita
quod vltro natura lacdit, arte erit emendandum. Item reliquis regioni-
bus ad eundem modum temperari, quemadmodum coelum est ad incli-
nationem mundi collocatum. Haecautem ex natura rerum sunt ani-
maduertenda&consideranda, atq;etiam ex membriscorporibusq;gen-
tium obseruanda. Nanque sohquibus locis mediocriter profundit vapo-
res, in his conseruatcorpora temperata, quaeq; proxime currendo dessa-
grat,eripitexugendotemperaturam humoris. Contra vero refrigeratis
regionibus,quod absunt a meridie longe, non exhauritur a caloribus hu-
mor, sed ex ccclo roscidus aer in corpora fundens humorem, esficit am-
pliores corporaturas,vocisq; sonitus grauiores. Ex eo quoque sub septen-
trionibus nutriuntur gentes immanibus corporibus, candidis coloribus,
diresto capillo & rufo, oculis csesiis/anguine multo: quoniam ab lmmo-
ris plenitate, coeliq; refrigerationibus sunt confbrmati. Qui autem sunt
proximi ad axem meridianum, subiestiq; soliscursui breuioribus corpo-
ribus,colore fusco,crispo capillo,ocuIis nigris,cruribus inualidis.sanguine
exiguo,solis impetu perficiuntur. Itaq; etiam propter sanguinis exigui-
tatem timidiores sunt ferro resistere, sed ardores ac febres sufferunt sine
timore,quod nutrita sunt eorum membra cum feruore. Itaque corpora
quae nascuntur sub septentrione,a febri tim idiora & imbecilla: sanguinis
autem abundantia,ferro resistunt sine timore. Non minussbnus vocis in
generibus gentium dispares6c varias habet qualitates, ideo quod termi-
natio orientis & occidentis circa terrae librationem,qua diuiditur pars su-
perior & inferior mundi, habere videtur libratam naturali modo circui-
tionem,quam etiam Mathematicihorizontadicunt.Igiturquoniam id
habemus, certum animo sustinentes, a labro, quod est in regione septen-
trionali,linea traiesta ad id quod est super meridianum axem, ab eoq; al-
teram obliquam in altitudinem ad summum cardinem, qui est post slel-
lasseptentrionum,sinedubitationeanimaduertemusex eo esse schema
trigoni mundo.vti organi, quam Qtf&ixjjjj Grxci dicunt. Itaque quod
estspatiumproximum imocardini ab axis linea in meridianis finibus,
subeolocoqu2esuntnationes,propterbreuitatem altitudinis ad mun-
dum, sonitum vocis faciunt tenuem & acutissimum, vti in organo chor-
da, quae est proxima angulo. Secundum eam autem reliquae ad mediam
Graeciam remissioresefficiuntinnationibussonorumscansiones. Item i
e 3 medio
 
Annotationen