Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Vitruvius; Rode, August [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem — Berlin, 1800 [Cicognara, 739]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3646#0262

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext



240

M. VITRUVII P. DE AHCHITECTURA

capitibus lamina ferratis, habens in medio circa se tympanum (b) ex ta-
bulis inter se coagmentatis: collocaturque in stipidbus (c), habentibus in
se sub capite axis ferreas laminas. In ejus tympani cavo interponuntur
octo tabulae (d) transversae, tangentes axeni, et extremam tympani cir-
cumitionem, quae dividunt aequalia in tympano spatia. Circa fxontem.
ejus siguntur tabulae, relictis semipedalibus aperturis (e) ad aquam intra
concipiendam. Item secundum axem columbaria (f) siunt excavata in
singulis spatiis ex una parte. Id autem cum est navali ratione picatum,
liominibus calcantibus versatur, et hauriendo aquam per aperturas, quae
sunt in frontibus tympani, reddit eam per columbaria secundum axem.
Ita supposito labro ligneo habente una secum conjunctum canalem, et
hortis ad iriigandum, et saliriis ad temperandum praebetur aquae muiti-
tudo. Cum autem altius extollendum. erit, eadem ratio commutaLitur sic*-
*) Rota stet circum axem eadem magnitudine, ut ad altitudinem, qu*
opus suerit, convenire poslit. Circum extremum latus rotae sigentur mo-
dioli (a) quadrati, pice et cera solidati. Ita cum rota a calcantibus ver-
sabitur, motiioli pleni ad summum elati, rursus ad imum revertentes in-
fundent in castellum (b) ipsi per se, quod extulerunt. Sin autem magis
altis locis erit piaebendum,**) in ejusdem rotae axe involuta duplex fer-
. rea catena (a), demissaque ad imum libramentum collocabitur, hahens si-
tulos (b) pendentes aereos congiales. Ita versatio rotae catenam in axem
involvendo, efFert situlos in summum, qui cum super axem pervehentur,
cogentur inverti, et infundere in caltellum id aquae, quod extulerunt.
CAPUT X.
De alio tympano, et hych-omylis.
JJiunt etiam in ssuminibus rotae eisdem rationibus, quibus supra scrip-
tum est. ***) Circa earum frontes assiguntur pinnae,' (a) quae cum percu-

«) Forma VII.

**) Forma Vlir.

***) Fovma IX.
 
Annotationen