Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0017

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
■ » t ■

dem probabilitatis speciem habere yisa sunt. Equi-
dem librurn non inspexij quoniam coniecturis istis et
suspicionibus nihil plane auctoritatis ex ipsis Vitruvii
scriptis adstrui et asseri posse plane mihi persuasum
haheo.

Disputationem olim variis virorum doctorum opinio-
nihus iactatam de tempore, quo Vitruvius vixit et libros
de Architectura conscripsit, recentiore aetate iterum
suscepit et fere sopitam excitavit vir egregius, Mor-
gagni, cuius annotationem apposui ad eum locum, ad
quem pertinet, lihri 2 capitis g sectionem n. uhi le-
ctor addita reperiet, quae viri docti suspicionibus cum
summa veritatis specie opponi et. responderi poterant.
Antiquiores virorum doctorum opiniones refert Cisera-
nus, cuius annotationem postea apponam, ubi de In-
terpretatione eius Vitruviana dicendum erit. Equidem
satis hoc firmum et vix ulli duhitationi ohnoxium esse
existimo cum Th. Pieinesio Var. Lect. p. 165 librum Vi-
truvii rle Architectura ad Caesarem Augustum fuisse ab
auctore scriptum et missum. In Praefatione enim Libri
noni Lucretium poetam Ciceronem et Varronem nt
aequales nominavit et laudavit. De quo loco post-
ea accuratius dicetur in Enarratione eius Prooemii.
Sequitur ut de librorum decem de Architectura Edi-
tionihus videamus.

| \ :, :;■ §. 11. ;

Df operis Vibruviani Editionibus.

Princeps est, quam prodidit Io. Sulpicius, Verula-
mus, addito Frontino de Aquaeductibus et adhihito
in societatem lahoris Pomponio Laeto, sine anni et loci
 
Annotationen