Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0125

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
LIBER II. CAP. IV. V. 45

ab sole et luna et pruina concoctae resolvuntur, et
fiunt terrosae. Ita cum in structuram coniiciuntur,
non possunt continere caementa, sed ea ruunt et la-
buntur, oneraque parietes non possunt sustinere.
Piecentes autem fossitiae cum in structuris tantas ha-
beant virttites, eae in tectoriis ideo non sunt utiles,
quod pinguitudini eius calx, palea commixta, propter
vehementiarn non potest sine rimis inarescere: fluvia-
tica vero propter macritatem, uti Signinum, hacillo-
rum suhactionibus in tectorio recipit soliditatem.

C A P U T V.
D e c a l c e.

De arenae copiis cum habeatur explicatum, tum
etiam de calce diligentia est adhibenda, uti de albo
saxo aut silice coquatur; et quae erit ex -spisso et
duriore, erit utilis in structura, quae autem ex fistu-
loso, in tectoriis. Cum ea erit extincta, tunc materia
ita misceatur, ut si erit fossitia, tres arenae et una
calcis confundantur; si autem fluviatica aut marina,
duae arenae in unam calcis coniiciantur: ita enim
erit iusta ratio mixtionis temperaturae. Etiam in
fluviatica aut marina si quis testam tusam et succre-
tam ex tertia parte adiecerit, efficiet materiae tem-
peraturam ad usum meliorem. Quare autem, cum
recipit aquam et arenam calx, tunc confirmat stru-
cturam, haec esse causa videtur, quod e principiis,
uti cetera corpora, ita et saxa sunt temperata, et
quae plus habent aeris, sunt tenera, quae aquae,
lenta sunt ab humore, quae terrae, dura,. quae ignis,
fragiliora. Itaque ex his saxa si, antequam coquan-
 
Annotationen