Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Editor]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0179
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
L I B E R IV. C A P. III.

97

C A P U T III.
D e r a t i o n e D o r i c a.

Nonnulli antiqui architecti negaverunt Dorico ge- %
nere aedes sacras oportere fieri, quod mendosae et
disconvenientes in his symmetriae conficiebantur: ita-
que negavit Tarchesius, itemPytheus, non minus Her-
mogenes. Nam is, cum paratam habuisset marmoiis
copiam in Doricae aedis perfectionem, commutavit ex
eadem copia et eam Ionicam Libero Patri fecit: sed
tamen non quod invenusta est species aut genus aut
forrriae dignitas, sed quod impedita est distributio et
incommodo in opere triglyphorum et lacunariorum.
Namque [m] distributione necesse est triglyphos con- z
stitui contra medios tetrantes columnarum, metopas-
que, quae inter triglyphos fient, aeque longas esse
quam altas; contraque in angulares columnas trigly-
phi in extremis partibus constituuntur et non contra
medios tetrantes. Ita metopae, quae proxime ad an-
gul^res triglyphos fiunt, non exeunt quadratae, sed
oblongiores triglyphi dimidia latitudine. At qui me-
topas aequales volunt facere, intercolumnia extrema
contrahunt triglyphi dimidia latitudine. Hoc autem
sive in metoparum longitudinibus sive intercolumnio-
rum contractionibus efficiatur, est mendosum. Qua-
propter antiqui vitare visi suntr-ifi aedibus sacris Do-
ricae symmetriae rationern. Nos autem exponimus, 3
uti ordo postulat, quemadmodum a praeceptoribus
accepimus; uti si quis voluerit his rationibus atten-
dens ita ingredi, habeat prOportiones explicatas, qui-
bus emendatas et sine vitiis efficere possit aedium
sacrarum Dorico more perfectiones. Frons aedis Do-
 
Annotationen