Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0279

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
L I B E R VII. C A P. X.

C A P U T X.
De coloribus qui arte fiuntj de atramento.

Ingrediar nunc ad ea quae ex aliis generibus tracta- 1
tionum temperaturis commutata recipiunt colorum pro- ,
prietates: et primum exponam de atramento, cuius
usus in operibus magnas habet necessitates, ut sint
notae, quemadmodum praeparentur certis rationibus
artiliciorum ad id, temperaturae. Namque aedificatur 2
locus uti Laconicum, et expolitur marmore subtiliter et
laevigatur: ante id fit fornacula habens in Laconicum
nares , et eius praefurnium magna diligentia comprimi-
tur, ne flamma extra dissipetur. In fornace resina col-
locatur: hanc autem ignis potestas urendo cogit emit-
tere per nares intra Laconicum fuliginem, quae circa
parietem et camerae curvaturam adhaerescit': inde col-
lecta partim componitur ex gummi subacta ad usum
atramenti librarii, reliqua tectores glutinum admiscen-
tes in parietibus utuntur. Sin autem hae copiae non 5
fuerint paratae, ita necessitatibus erit administranclum,
ne expectatione morae res retineantur. Sarmenta aut
taedae schidiae comburantur; cum erunt carbones, ex-
tinguantur: deinde in mortario cum glutino terantur:
ita erit atramentum tectoribus non invenustum. Non 4
minus si fex vini arefacta et cocta in fornace fuerit et ea
contrita cum glutino in opere inducetur, perquam atra-
menti suavem efficiet colorem, et quo magis ex meliore
vino parabitur, non modo atramenti sed etiam Indici
colorem dabit imitari.
 
Annotationen