Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0295

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
LIBER VIII. C A P. .III.

213

CAPUT III. (a sect. 24. vulgo Caput IV.)

De ciquis c nlidis et de vciriorum fo ntium,
uihinum lacuumque nciturct.

Sunt autem etiam nonnulli fontes calidi, ex qui-
bus piotluit aqua sapore optimo, quae in potione
ita est suavis, uti nec fontinalis ab Camoenis nec
Marcia saliens desideretur. Haec autem a natura
perficiuntur his rationibus. Cum in imo per alumen
aut bitumen seu sulphur ignis excitatur, ardore per-
candefacit terram, quae est [circa se]: supra se au-
tem fervidum emittit in superiora, loca vaporem, et
ita si qui in his locis qui sunt supra, fontes dulcis
aquae nascuntur, offensi eo vapore effervescunt inter
venas, et ita profluunt incorrupto sapore. Sunt etiam
odore et sapore non bono frigidi fontes, qui ah in-
ferioribus locis penitus orti, per loca ardentia trans-
eunt, et ab his per longum spatium terrae percur-
rentes, refrigerati perveniunt supra terram, sapore
odore coloreque corrupto, uti in Tiburtina via flu-
men Albula et in Ardeatino fontes frigidi eodem odore,
qui sulphurati dicuntur, et reliquis locis similibus.
Hi autem cum sint frigidi, ideo videntur aspectu fer-
vere, quod cum in ardentem locum alte penitus inci-
derunt, humore et igni inter se congruentibus, offensi
vehementi fiagore validos in se recipiunt spiritus, et
ita infiati vi venti coacti, bullientes crebro per fontes
egi-ediuntur. Ex his autem qui non sunt aperti, sed
a saxis [ciut cilia vi~j continentur, per angustas venas
vehementia spiritus extruduntur ad summos grumorum
tumulos. Itaque qui putant tanta se altitudine qua sunt
 
Annotationen