Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Wagner, Franz; Joseph <I., Heiliges Römisches Reich, Kaiser>
Historia Josephi I. Caesaris, Augusti, Felicis: Cum Appendice Usque Ad Pacem Badensem — Viennae Austriae, 1746 [VD18 10896872]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.29607#0208
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
J

Anno

1707-

hi pugn7i
ruunt F(Z-
derssti.

is.April.

Qud

utrinqut

vires.

192 H I S T O R I A

gnandum esse, Ducibus visum est $ altera , quod non modo
in Castellam non penetrari, sed ne Valentiam quidem teneri
poste crederent, li tantum mone concederetur Bervico, quo
Italicas copias una omnes ad se aggregaret, indeque viribus
longe pnepolleret. Altera, quod consumptis horreis jam ad
extremum frumenti ventum erat, famendumque esset, aut^
certandum. Qua maxime excusatione postmodum usi sunt
temerarii consilii authores , cum revera & mare in commea-
tus pateret liberum, & auxiliaremBingiicIassem cum supple-
mentis, ac annona propediem appulsuram, certum haberent,
& ejus adventum intra valla, montesque praestolari tutissi-
mum esset. Sed jam ardor ille, bellum uno die absolvendi,
ita Ducum mentes confuderat, ut omissa Villenae obsidionc?
Alcaudettam tribus horis a Bervici castris velut cursu conten-
derent. Hic comperto, Pintum Comitem cum Hispanorum
millibus aliquot ad occupandam Ajoram Valentinam arcem-»
expeditum, magis inssammati, ut improvisum Bervicum op-
primerent, accelerato ab solis ortu ad meridiem itinere, AI«
manzam in hostium conspeblum veniunt, nulloque ad respi-
randum spatio legiones in aciem collocant. Bervicus suam-»
quoque aciem struit, revocato Pinti agmine $ quo paucis ante
conssibtum horis recepto, nec expebtato Aurelianensi Duce,
citatis equis Madrito in castra pervolante, non omittendarrLj
censuit occasionem ante perdendi inimicos, quam animadver-
sb palmari, quo in plana se demiserant, errore in eosdem , e
quibus descenderant, montes retro verterent.

Locum pugnae delegit patentisllmam planitiem , nem-
pe equitatui, quo longe prxstabat, aptissimam. Equitum-»
Galio-Hispanorum erant millia sex, experti belli, plurium pu-
gnarum homines, spes ipsa vidorise. Foederatis contra nervi
omnes in peditatu, equitatus non nisi quater millium adquin-
gentos , isque partem maximam e Lusitanis compositus, im-
paribus longe animis , neque ad Tabticam nostram exercita-
tus, quique prselium nunquam viderit. Gallo-Hispanis haec
erat acies: Ala dextra Montalegrium versus, laeva ad viam»»
Valentia ducentem, leni colle utrinque tegebatur. Dextra^
ex Hispanico, sinistra Gallico insigni equitatu^ secunda acies,
ac subsidia ex utraque natione constabant. Tormenta in edi-
to adversus Anglicum sere peditatum disposita. Foederato-
rum contra talis fuit situs : Lusitanus equitatus juxta , ac pe-
ditatus cornu dextrum, sinistrum Anglo-Batavi Lusitanis ad-
mistis faciebant. Pugnatorum utrinque numerus varietradi-

turj
 
Annotationen