Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Wagner, Anton [Oth.]
Kurze Einleitung zur Lateinischen Sprache: mit einigen aus der Deutschen Sprachlehre beygesetzten Anmerkungen, zum Gebrauche der Oesterreichischen Schulen auf allerhöchsten Befehl ausgefertigt (Dritter Theil) — Freyburg im Breißgau: Jn Verlag bey Anton Wagner, Universitäts-Buchhändler, 1768 [VD18 90935357]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.66444#0375
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
TIMO THEUS. 51
erant 1), aspiciebant. Quae res ei maturavitmortem, nantdum
primus studet portum intrare, & gubernatorem jubet eo diri-
gere navem, ipse sibi perniciei fuit. Cum enim eo penetrass%
ceterae non suntsecutae. Quo fado circumfusus hostium con-
cursu, cum fortissime pugnaret, navis rostro 2) percussa, coe-
pit sidere, hinc cum effugere posset, si se in mare dejecisset,
quod suberat classis Atheniensium, quae exciperet natantem ;
perire maluit, quam armis abjedis navem relinquere, in qua
fuerat vedus. Id ceteri facere noluerunt, qui nando in tutum
pervenerunt. At ille praestare honestam mortem existimans
turpi vitae, cominus pugnans telis hostiuminterfedus est.

XIII.
TIMOTHEUS.
C. I. 'Timotheus, Cononis filius Atheniensis. hic a pa-
l tre acceptam gloriam multis auxit virtutibus,
fuit enim disertus, impiger, laboriosus, rei militaris peri-
tus, neque minus civitatis regendae Multa hujus sunt prae-
clare fa&a, sed haec maxime illustria. Olynthios & Byzan-
tios bello subegit. Samum cepit, in qua oppugnanda supe-
riore bello Athenienses mille & ducenta talenta consumse-
rant. id ille sine ulla publica impensa populo restituit. Ad-
yersum Cotym 3) bella gessit, ab eoque mille & ducenta
talenta 4) praedae in publicum retulit. Cyzicum obsidione
liberavit, Ariobarzani 5) simul cum Agesilao auxilio pro-
fectus est : a quo cum Laco pecuniam numeratam accepis-
set, ille cives suos agro atque urbibus augeri maluit, quam
id sumere, cujus partem domum suam ferre posset. Itaque
accepit Crithoten & Sestum.
da C. II.
— — —--. ---ρ—.—_ _____ — .
i) Quam eos, qui praerant, asficiebant. 2) Erat rostrum
navis trabs, ferro armata, quae infra proram promi-
nebat, ut hostium naves illisae frangerentur. 3) Re-
gem Thraciae. 4) Circ. 240000. ss. 5) Ariobar-
zanes Satrapa R. Pers. in Lydia.
 
Annotationen