Ί
J
ι
»
354 C.III.S. IV. THEOL. ETSINGVLAR. ILLIVS
X ' I
rica excitandos· quodammodo infligat. B afabema ess;
in qua continetur conuicium aduersiis Deum, res
sacras, aut Sanflos; quorum honor & cultus, vel
iniuria in Deum ipsum redundat. Impia vocatur,
quae debitum Deo, tanquam supremo noflrum om-
nium Patri, cultum & honorem; vel reuerenriam
& obsequia parentibus, aut praeposiris nostris exhi-
benda; velitem grati animi teflisicarionem iis, a qui-
bus beneficia recepimus, impendendam; siue alia
pietatis opera, citra legem praescripta & approbata,
vilipendere, atque infra pretium deprimere, iisque
iimilem in modum aduersari censetur. Scandalofam
communiter eam dicunt Theologi; quae dat cau-
sam ruinae spiritualis; quod vel homines inclinet ad
peccata; vel a virtutum exereitatione auertat. Pia-
rum aurium Offensiuaeil·, quae circa materiam Religio-
nis aliquid auditu graue, durum, deuotisque menti-
bus horridum praefert: seu id aperte ac iuxta nu-
dum verborum tenorem in ea contineatur; seu per-
sonae , loci atque temporis circumflans ratio prauum
eiusmodi sensum audientibus ingerar. Male fanans
iuxta quosdam a piarum aurium Offenfiua non diflin-
guitur: alii hoc intereise diserimen existimant; quod
propositio Male fanans latius extendatur , atque plures
materias afficere possit, quam piarum aurium Ossensiua:
quae videtur peculiare quidquam superaddere; qua-
tenus religionis noflrae sacra potissimum attingit.
De