Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
§. 36. Patrum nuSoritas. 171
quod sidei subsistere nequeat. Cetera enim omnia salua
fide catholica admitti reiiciue possunt, adeoque inter res
fidei non numerari merentur. Ex. gr. non dari Prae-
adamitas ita necessarium cum auctoritate S. Pauli nexum
Jtabet, vt admissis Praeadamitis error S. Paulo Rom.5..;
12. Ait. 17. 26. impingi debeat: falsiim enim esset,
peccatum et mortem ex vno in omnes transiisse, eo-
quod omnes in vno peccauerint; et falsum esser, Deum
ex. vno homine totum genus humanum fecisse. Alia
vero ■> quae tam necessarium cum dogmatis fidei nexum
non habent, inter res fidei numerari non debent. Ex.
gr. terram nostram chronologia mosaica antiquiorem
esse, defendi potest, quin vllum dogma laedatur; adeo-
que etfi omnes Ss. Patres contrarii sint,- contra ipsos
id sentire licebit.
Ouae vero res morum sint3 in quibus vnanimi Pa-
trum consensui aduersari non licet, ipsum Tridentinum
specialius detenninauit, dicen,d°: In rebus morum ad
aedisicationem doctrinae cbriftianae pertinentium. Ad ae-
dificationem vero dostrinae cbristianae nil spestat, nisi
vel ipsa praecepta et consilia Christi, vel alia quaeuis»
quae necessarium cum eis nexum habent, ita, vt sine
iis praeceptum aliquod aut consilium Christi subsistere
non portet. Ex. gr. quod non liceat semetipsum castra-
re: quod non solutn laicis5 sed et Clericis diuitias pofc
sidere liceat: quod iurare liceat; haec ad ipsa praece-
pta et consilia Christi spestant; quaeritur enim, an
Christus
 
Annotationen