Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
338 §. go. Interpretes.
quandoque aestimare licet, nam versio vetus itala ex
LXX, vti primo seculo habebatur, translata fuit;
item versiones chaldaicae Onkeli, lonathanis et Icse-
phi Lusci; versio Syriaca; aliaeque antiquissimae, vti
Armenica, Cophtica, Gothica: item omnes primorum
seculorum Patres: Philo quoque et losephus Fiauius, et
Aquila et Symmachus et Theodotion.
Horum saltem plerorumque consensus magni aesti-
mandus est. i, Quia S. Scripturam a plerisque intel-
lestam fuisse iure credendum est; in omnium enim in-
structionem a Deo data fine luo ftustraretur nisi (ge-
neraliter loquendo) a plerisque illius studiosis intelle-
<sta fuisset. a. Quo antiquiores sunt interpretes, eo
propiores erant Prophetarum et Apostolorum traditio-
nibus, e quibus communiores antiquorum temporum
dodrinae et interpretationes ortum suum habuerunt,
adeoque ex iis authoritatem sibi acquirunt. 3. Anti-
qui interpretes propiores erant temporibus, quibus
linguae originales adhuc vernaculae erant, adeoque de
phrasium textus originalis signisicatione maiorem ac nos
certitudinem habere poterant. 4. Etiam propiores erant
temporibus, quorum mores tum sacri tum ciuiles, publici
et priuati pro interpretanda S. Scriptura necessario nosei
debent, et quos nos saepe ne diuinando quidem am-
plius noseimus.

De
 
Annotationen