Worm, Ole [Editor]
Museum Wormianum, Seu Historia Rerum Rariorum, Tam Naturalium, quam Artificialium, tam Domesticarum, quam Exoticarum, quae Hafniae Danorum in aedibus Authoris servantur: Variis & accuratis Iconibus illustrata — Amsterdam, 1655

Page: 138
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/worm1655/0153
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
i38 M U S E U M
pitukoso in corpore humori expurgando dcstinatus. Dividunt veteres in Marem, & Fce-
minam. Mas dicitur qui longus, durus, densus, gravis &c in fragmentis ceu villos nervo-
rum ostendit. Sed hic ob suam malignitatem improbatur, tanquam inutilis. Fceminam
vocant Rotundam, Porosam, raram valde, fragilem, levem, primo gustu dulcem, mox
amaram & stypticam ; hic solus in usum venit.
Calidus statuitur in gradu primo, siccus tertio; pituitam crasTam, lentam, putridam,
bilem ssavam & atram purgat, e cerebro, nervis, (pinx medulla, thorace, ventriculo,
Hcpate, Liene, Renibus, utero, jun&uris. Urinam & menses quoque. Cutis colorem
ssoridum reddit, Lumbricos necat, articulorum doloribus confert, febribus diuturnis
medetur. Dosis a £j. ad $ij. In infusionea 3ij. adquinque corrigitur tertia parteZinzi-
beris aut salis Gemma!.
Fungus Sambucinus, vulgo Auricula j u d je.> Clusio primum genus fungorum
pernitiosorum, membranca constat cute implicata& sinuosa, coloris ex cineraceo nigti-
cantis, brevissimo aut nullo ferme pediculo Sambuci caudici adhseret aut smgularis,
aut geminus. Quia Cartilaginea aut Membranacea qua constat substantia est instar
auris, vulgo Auriculam Judx vocant, cum primum foliaprotruditSambucus, ejus cau-
dici adnasci solet.
Ejus usus in cibis quamvis pernitiosus sit, nihilominus sunt qui exsiccatum in aceto
macerant, & in gutturis tumoribus exhibeant ad gargarisandum & guttur abluendum.
Aquis mersus mollescit, inquit Lobelius in Adversariis, Spongiasque ritu tumet, Anginis
certissimo experimento utilissimus, & tumoribus intus forisque nunquam satis laudatus,
gustu plane msipido, cutis elixx, aut corii instar.
Rosascanina? adha:rcre solct excrementum quoddam, quod nos Fungum ros£
canini vocamus, quiaeinonsecus ac fungus aliis arboribus adhseret. OrHcinas per-
peram Bedeguar. Lobelius Spongiam Bedeguaris, Dodoneus, SpongiolamSilve-
stris Rosx. Plinius de Cynosbato agens pillulam Castanea: similem •, alibi Spongiolam.
Villosus est, rubicundus, muscidus, floccis velleris sericei quasi ornatus: qui tamen Mu-
scus, diutius si asservetur, decidit, & corpus tuberosum relinquit, puniceum, fungosum
&durum. Calculosis praxipuum remedium esse asserit Plinius libr. 14.
Boletus cervi vel fungus cervinus Matthiolo, Tubera cervina Lobelio.
Fungi cervini, Boleti officinarum Cordo. Sic di£ti fungi hi,quod reperiantur iis in locis,
ubi ccrvi libidinem suam exercent: quamvis Cordus invenerit etiam in prxruptissimis
montium Silvis, quonec Damx autrupicaprxpervenirepossint, nedum cervi,testantc
Bauhino in Pinacc.
Egregie eum describit Matthiolus lib. 3. Epist. in hunc modum : Fungus hic tu~
berum vulgarium modo sub terra nascitur , ubi Cervino semine inficitur solum.
Id quod plerumque ficri solet exempto e vulva genitali, adhuc seminis aliquid con-
tinente, maris impctum sugiente fcemina. Hunc fortasse invenire nemo posset, ni
Cervi ipsi locum quodam statuto anni tempore ostenderent. Scalpuntenim , naturali
quodam lnstin&u ducti, anterioribus pedibus locum, ubi globosus rungus sub terra de-
litescit, quod olfactu percipere eos afrirmant. Spirat enim fungus gravi odore, prseser-
tim recenter eftossus.
Qui secreta hxc norunt Venatorcs & Rustici, qui Silvasfrequentant, Ioca diligenter
observant cervinis pedibus didu&a,eftossaque scrobefungoseximunt,&Pharmacopceis
vendunt, qui dissectos in particulas & filo trajectos siccant postea in umbra, servantque
m Medicum usum. His eadem fere facies inest, quam in casteris spe6tamus tuberibus,
globosa tamen in omnibus &: imxqualis. Extima cuticula subnigricat,carnosa vero &ipsa
fungosi substantia albicat. Sunt etiam qui genus aliquodreperiridicant, crcdx virilis
mentulx forma, adeo utinaltera. parte detecta glans, in altera globuli quidam testicu-
los referentes conspiciantur. Hic fungus in ciborum usum ha&enus non venit, nec eo
vescuntur ; sed iis in Medicamentis utuntur, qux Venerem movent. Siquidem ad hoc
plurimum valere putant, & prassertim qui humani genitalis faciem refert.
Inquem usum sicci pulverem ex dulci vino propinant, Drachmse vel Sesquidrachmx
pondere. Valerius Cordus Notis in Dioscoridem cap. 85. id verum esse negat. Nec
verisimile est, ait, eos Venerem stimulare, cum frigidum, pituitosum, crudum, & mali-
gnum succum in humano corpore gignant. Quse enim Venerem accendere debenr,
contrarias facultates & qualitates habere necesse est. La&is ubertatem hunc etiam af-
ferrc

<
loading ...