Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Your session has expired. A new one has started.
Metadaten

Agostini, Leonardo; Gronovius, Jacobus
Gemmae Et Sculpturae Antiquae (Band 2) — Franeker, 1694 [Cicognara, 2737]

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3486#0077
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Ap Gemmas Antiquas. 6j
modo sacerdotes Megarenses Neptnni nullo modo
edebant pikes ; quia is Deus appellabatur genitor
maris. Syri sacra faciebant Neptuno Primigenio ,
credentes hominem natum esTe ab humida natura ,
tinde fiebat, ut venerarentur piscem : Sc haec senten-
tia placuit Anaximandro , qui sibi imaginabatur in
piscibus fuisse genitos homines. Unde credere possu-
mus pisces cum reliquis aquatilibus in mensa sculptos
esse , tanquam bonos, Genios humidx naturae. Sa-
cerdos nudus est & discalceatns , tantummodo coo-
pertus femoralibus ab umbilico ad genuaj &hancve-
stem opinarer appellari limum, commodam ad usum
aquse 3 quia tipvn apud Grarcos significat stagnum , '&
TLipvoohs humidus Sc herbosus, sicut ipsa vestis est vir-
gata ■&" videtur ex lini herbis contexta , imo etiam
suspicari quis posset hinc derivatum esse limum apud
Romanos, quod erat simile vestimentum , usurpa-
tum ab popa, nudo in sacrificio: sed diversa est ejus
derivatio. Cceterum noster sacerdos habet insuper
quoque tutulum in vertice formatum ex pennis acci-
pitris, alitis dedicati Osiridi ipsi, de quo nihil aliud
dicimus 5 quia non est antiquus, sed additus figurse pro
solito ornamento. Athanasio Kircherio placuit hanc
iiguram inserere libro de obelisco iEgyptiaco, quem
hodie videmus positum in area Minervce, censetque
pisces esse symbolum violentix Typhonis & furibun-
di impetus , & sacerdotem supplicare supremo Na-
tura* genio ad arcendum ab iEgypto sterilitatis incom-
modum. Nec sane illis obviare volo , vel obsequii
respectu 3 quo do£trinam ejus & merisa prose-
quor.
i z ai, SE»
 
Annotationen