Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Albers, Georg Wilhelm
De exceptione rei venditae ac traditae: observationes quaedam — Gottingae: Typis Caroli Eduardi Rosenbusch, 1824

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.70651#0012
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
4

$• 3. ‘
Negatio actionis nuda exceptio in j. R. haud vocanda.
Explicato Romanorum judiciorum ordine, progrediamur
ad investigandam exceptionis notionem ipsam, ac quaeramus,
quamnam harum defensionum exceptionem vocaverint.
Negationem actionis certe exceptionem haud nominave-
runt 7z), nam quomodo lureconsulti, ut faciunt, inter formu-
las cum et sine exceptione distinguere potuissent z) cum si ne-
gationem illam exceptionem habuissent, haec differentia pleno
jure absurda vocaretur, nam ipsa rei negatione coram praetore
effectum est, ut res ad judices deferretur, ergo in omnibus
hisce formulis semper rei negatio quodammodo inerat.
Atque etiam ex illa formularum parte, quam, ut ex Gajo
intelleximus, intentionem vocaverunt, id, quod nunc protuli,
perspicue elucet, nam semper intentio, ut ita dicam, generali-
ter concipiebatur vel: “si paret”, vel: “quidquid paret” Z).
Dubium ergo erat, an actor, quae poscebat, probaret,
et quid reus ejus actioni opponeret. Exceptionem nunquam,
nisi a praetore datam in stricti juris judiciis reo opponere
licebat; ergo in iis, nisi ei exceptio adesset, nullo modo
se defendere potuisset, quod cum illa generali formularum
conceptione, ut jam dixi, haud congruisset. Ex pluribus

AJCf. Hugon. Donelli comm. j. c. ed. Hann. 1. XXII. c. 1. Duarenus ad
1. Jurisp. de pactis ac Cujacius in operibus suis ed. Neap. cujus ihd.
sub voce “exceptio’’ evolvas.
i) §. 39 - 60. G. IV. §. 119. eodem.
AJ G. IV. §. 41.
 
Annotationen