Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Albers, Georg Wilhelm
De exceptione rei venditae ac traditae: observationes quaedam — Gottingae: Typis Caroli Eduardi Rosenbusch, 1824

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.70651#0014
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
6
<5-4.
Continuatio.
Deinde quaeritur, an factum, quod actioni cuidam cum
eadem cohaerens opponitur, quod, si veritate nititur, demon-
strat actori jus agendi defuisse, exceptio sit, nec ne rei. Si
Cajus cum Sempronio contraxisse confitetur, opponit vero ei
solutionem, i. e. factum, quod si probatur, demonstrat actori
jus non competiisse.
Quaenam est differentia inter hanc et priorem defensio-
nem rei? — Ut mihi videtur, nulla; nam in priori casu so-
lummodo negat reus jus agendi, in posteriori vero casu nega-
tioni suae lactum quoddam adjungit, cujus probatione intelligi-
tur, actorem in agendo jus non habuisse, ergo hanc defensio-
nem indirectam, illam directam vocarem.
Nostris quidem temporibus defensio nunc explicata exceptio
vocatur, cum recentiores doctores, omnibus, quae a reo pro-
banda sunt, nomen exceptionis imponant. Si ad Romanorum
jurisprudentiam respicimus, hoc falsum putarem, cum Ro-
mani omnes hasce defensiones, ut solutionem, novationem,
contrariam voluntatem in contractibus, qui nudo consensu con-
trahuntur, obligationes tollendi vocasscnt modos, quibus ipso
jure perimitur obligatio. Quorum contrarium est, tol-
lere obligationem per exceptionem, i. e. per defensionem, quam
praetor reo suppeditat; ipso 'jure vero tollitur obligatio modo
quodam, quem jus civile ut rationem, qua obligationes solvun-
tur, agnoscit. Distinguunt ergo inter hosce ac priores modos
tollendi obligationes quod quidem recentiores haud faciunt.
Forsan crederes, sublatis ordinariis judiciis hanc etiam differen-
 
Annotationen