Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Albinus, Bernhard; Koch, Johann Wilhelm; Coepsel, Johann [Oth.]; Horch, Heinrich [Oth.]; Dülck, Georgius Wolffgang [Oth.]; Schobinger, Bartholomaeus [Oth.]; Universität Frankfurt (Oder, 1506 - 1811) [Contr.]
Dissertatio Medica Inauguralis, De Partu Naturali — Francofurti ad Viadrum: Literis Joh. Cœpselii, Ac. Typ., 1697 [VD17 16:754732D]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.62705#0023
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
de Partu Naturali. 23
sibique obtemperare cogit, plus solito distenduntur vasa arte-
riola & venosa per distentum uteri corpus partesq? genitales
divaricata, per eorum poros major humorum transudat quanti-
tas,qui humores partes emolliunt,lubricant & turgidas reddunt?
quae dum laxiores fiunt & molliores, capillaribus infertur vis,
quorum oscula ab aliquot mensibus nullum transmisere sangvi-
nem, qui jam exitum molitur, unde spasmodice contrahuntur
partes & dolores oriuntur. Contrahitur per intervalla uterus,
urget femm.quem cum secundinis comprimit, arftius atque ar-
ftius stringit ,quo ipso proprium orificium, quod jamlubrica-
tunttdistendit & hiare facit, membranas per orificium uteri inter-
num in vaginam intrudit, & facit ut ad instar vesicx aqua-»
turgidx promineant. Hac feta patitur, quid interea fetus a-
git? Verosimile est nutrimentum ejus mutari cum illud e ma-
terno sanguine mutato hauriat, ita ut vel consvetum non ha-
beat saporem, vel, licet in eo nulla sensibilis mutatio contigerit,
postquam assumptum est, tormina excitet, quibus exagitetur
foetus, artus exporrigat & uterum ladat. Si quis vero neu-
trum horum admittere velit, id ad minimum certum erit, dum
ab utero arstius ftringitur fetus eum recalcitraturum, austis-
que hinc uteri doloribus tamdiu mutuis injuriis in se desxvi-
re debere, donec vel placenta integra ab utero solvatur, vel
rupto amiculo aquae effluant. Durantibus his moliminibus
urinatur fetus, orificio uteri capite insistit, nisi illum situm
jam ab aliquo tempore habuerit, facie intestinum reftum re-
spicit manibus pedibusqj reclinatis, donec conaminibus mu-
tuis invalescentibus vomitu quodam quasi uteri foras exclu-
datur.
. Thes XVII.
Cum igitur tormina ventris per vices redeunt 8c egeren-
di adest cum dolore dorsi conatus, prudens obstetrix exploret»
num orificium uteri internum aperiatur; hoc enim nisi fiat_»
frustaneus erit omnis conatus; & si illud hiet, & dolores fe-
tum adostea uteri premant , illiq,- egerendi conatus constan-
ter & soepe recurrant, tunc parturientem commodo situ in cubi-
 
Annotationen