Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Your session has expired. A new one has started.
Metadaten

Riegger, Joseph Anton Stephan von [Editor]
Amoenitates literariae Friburgenses — 3.1776

DOI issue:
De IAC. Wimphelingo, illiusque scriptis ulterior pertractatio
DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.28137#0096
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext

490

DE IAC» WIM PH ELINGO.

do nihil aliud eß habentibus dare quam perdere. Haftenus aliena
retulimus. Proinde cum omnes Christi religionem professos, ei-
dem seruatori nostro gratos esse expediat , magis tamen id pe-
culiares eius miniltros, hoc est sacerdotes, sacris initiatos, &
de liberalitate tanta imperatorum & procerum , caeterorum-
qne fidelium affatim prouisos, vt ab aratro & manuum labo-
ribus alieni simus, tantorum beneficiorum decet meminisse, quo
nostra vita populo bilem non moueat, nec ad oblocutionem
& odium praebeat ansam, sed vt aedisicentur laici, amicitia
mutua ssoreat, offendicula & sentes euellantur, reuerendi an-
tistites cum suo clero pietati dedito sint in sua veneratione, &
in ipsum quoque summum Pont. Sacrosanftamque Rom. eccle-
siam , vniuersorum filialis afsestus, & in spiritualibus obedientia
sulciatur.
Quapropter, serenissime Caesar, celsitudini tuae, quae tam
honesto & sanfto negotio Christianissime afficitur , non potui
non morem gerere, collestis tumultuarie nonnullis, quae de-
dita opera , & apud diuersas ecclesias & in conuentibus prae-
dantium virorum , partim vidi, partim ex fide dignis audiui,
quae mihi, si tollantur , ad Germaniae commodum , & ad di-
uini cultus amplificationem plurimum conducere videntur. Et
eo ad id absolnendum, tuaeque Maiestati in omnibus obsequen-
dum promptior fui. Primum, quod nepotem meum Iacobum
Spiegel, tuae Maiestatis Secretarium ex labore meo maiorem
tuam in se benignitatem assecuturum confisus sum , deinde quod
uib Imperio Rom. natus & alitus, merito, vti naturasubditus ,
tuae inseruio voluntati. Postremo vt hac opera, patriam meam,
Maiestatis tuae patrocinio commendatiorem facerem. Selestadium
enim natale mihi oppidum omnibus terris charius, in Alsatiae
meditullio situm, prouinciis Austriacae ditionis paruo sane in-
teruallo cingitur. Quantum enim Brisages absunt , quantum
Sunangii, quantum vallis Albertica, in Vosego: vt deminu-
tioribus locis taceam ? Si igitur Selestadium vel a Gallis, vel
ab aliis hostibus ( quod absit ) premi contingat, quis illi me-
lius
 
Annotationen