Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Max Cohen & Sohn [Hrsg.]; M. Lempertz' Antiquariat (P. Hanstein) [Hrsg.]; Jahn, Otto [Bearb.]
Otto Jahn's Bibliothek (1. Abtheilung): Griechische und römische Classiker: Versteigerung in Bonn am 7. Februar 1870 und an den folgenden Tagen, Nachmittags 5 Uhr, unter Leitung der Herren Joseph Baer in Frankfurt a. M., Max Cohen & Sohn und M. Lempertz in Bonn, im Auctionslokal des Letzteren — Bonn: Krüger, 1870

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.49333#0007
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
IOSEPHVS BAER Francofurtensis
MAXIMILIANVS COHEN ET FILIVS Bonnenses
MATTHIAS LEMPERTZ Bonnensis
Lectoribus S.
Bis dat qui cito dat. Bibliothecae celeberrimae, quam Otto
lahnius nuper praematura morte litteris ereptus per octo ferme lustra
diligentissime conquisitam reliquit, iam eam partem examini vestro pro-
pronimus, quae poetas et scriptores utriusque linguae complectitur, alteri
catalogo sepositis quaecumque ad reliquas philologiae disciplinas pertinent.
Nec tamen veremur ne iusto minorem huius partis ambitum esse queramini.
Scitis enim quicunque lahnium novistis, et sicui vestrum hoc negatum
erat iam videtis, quanta et qnam varia fuerint vastae eruditionis, quam
callebat vir praeclarus, adminicula et auxilia. Neque enim ullam littera-
rum Graecarum Latinarumve partem a se alienam ratus, quicumque
libri libellique vel boni vel ab aliqua parte utiles vel rari esse vel denique
olim hasce litteras promovisse videbantur, eos sedulo colligebat, collectos
vel leviter inspiciebat vel diligenter examinabat, inspectis examinatisque,
tenaci certaque memoria ubi quidque legisset tenens, ad studia sua
curasque adhibebat. Porro, quod raro evenit, quamvis librorum suorum
amantissimus, tantum tamen aberat ut sibi soli tantas copias parasset, ut
insigni liberalitate, qua plurimi utebantur, abutebantur nonnulli, aliorum
commodis studiisque non sine suo incommodo bibliothecam suam pate-
faceret, quin in urbes terrasque longinquas quae amici desiderabant
mitteret; re nimirum comprobans illud quo Bonaventura Vulcanius libros
suos ornare solebat, 'HrpaujTiwvoQ xai tcuv cpiXdov. Unde factum est ut
haud illepide adulescentuli, qui cotidiano lahnii usu fruebantur, thesauros
illos eo fere nomine appellitarent, quo bibliothecas publico usui exacta
certa mercede patentes insignire consuevimus. Quam facilitatem et libe-
ralitatem eo magis mireris, quo Vehementius lahnius pura et nitida libro-
rum specie delectabatur. Neque enim rarissimorum tantum librorum
(quibus enumerandis perito lectori fastidium movere nolumus) largam
copiam hic catalogus exhibet, sed etiam nitidorum ac vero splendidorum
 
Annotationen