11
(zo)
JOHANNIS PETRI BELLORII
F I G V R A
XVIII.
Gryphus. Gryphum etiam frequenter sculptum videmus in monu-
mentis Veterum, quia Symbolum estcustodix, sicut ante diximus
de Leone,- eocpe respectu effictus est in hac Lucernasepulcrali. Hoc ani-
mal superiore parte corporis alatum fingitur in modum Aquila:, respe-
ctu velocitatis sua:; inferiore autem habet formam Leonis, propter for-
titudinem. Narrant, Gryphos studiose aurum conquirere in montibus
Riphans, & custodire contra quoscunque, qui accedant ad illud rapien-
dum. Gryphi fevum , & pertinax genus ferarum , aurum terra penitus
eveflum mire amant, mire cufiodiunt, ©* funt insefti attingentibus, dicit
Mela. Tali de causa effinxerunt Gryphos in Sepulcris, ut terrerent &
lono-e removerent ab illis violatores. Et sane attentus satis & circum-
spectus inhacLucernaexprimitur. Potest etiam Gryphus referri ad diver-
sam sententiam , cum ille sit Symbolum solis, & perpetui motus illius,
prout videmus in figuris quibusdam eum ungula rnoventem Currum solis.
Lucerna servatur apud D. de Witt.
F t G V R A
XIX.
Sacrificium Funebre. Ara, seuColumna, super quam ignisest accen-
sus, videtur esTe consecrata Diis Manibus, & duae isbe imagines hu-
manse respicere ad sacrificia funebria , atque expiationes. Prior dextra
tenet hastam, & aperit sinistram versus rogum, in ipso a&u supplican-
tis: comesaltera, ad ipsam Columnam reclinata hasta, manibus apertis
se & ipsamostendit supplicantem & commiserantem. Exdem hastaj horum
supplicantium, qui semi-nudi sunt, pugnx cujusdam, seu ludi funebris in-
dicium dant; quales fieri solebant in Sepulcris, & quorum habemus exem-
pla in sequentibus Lucernis. Hasc inter alias servatur apud D. Petrum
San&ium Bartolium.
F I G V R A
XX.
Gladiatoms Samnites. Ludi Gladiatorii fieri sblebant in Sepulcris,
exopinione illa superstitiosa, sanguine placandi Mortuos. Inhac&
secjuenti Lucerna cognoscimus genus Gladiatorum, qui, dicuntur Samni-
tes, & alio nomine hoplomachi; idque ex indicio pinnarum in galeaj
summitate , & ocrearum , seu tibialium in crure sinistro, quem habi-
tum scribit Livius fuide usitatum apud milites Samnites : Sinilirum crus
ocrca teblum. Galea crisiata. De pinnis , qua? in hisce duobus Gla-
diatoribus observantur, ita Varro : Pinna, quas insigniti milites in galeis
habere folent, & in Gladiatoribus Samnites. Erant alii Gladiatores, horum
adversarii, & f&cTionis diversae, qui dicebantur Pinnirapi, quod pinnas
rapiant. Lipsius ad hunc versiim Juvenalis :
Pmnirapi cultos juvenes, juvenesque lanista,
illos appellat fecutores, seu provocatores, audtoritate Ciceronis , & Ono-
mastici veteris. Archetypus hujusce reperitur in Museo D. Praefectij Ca-
roli Antonii dal Pozzo.
V