Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Primo &fecundo, funt Genii, Imperatoris & Augusti, de quibus fupra. In tertio
Signa militaria S.P.QJl. Optimo Principi dedicat,Tarfenfi Moneta, ubi Maxi-
minus occubuerat, adeo ut non immeritb robur militare Orientis a Maximino
ad Licinium S.P. QJtomani voiuntate translatum, hic Nummus teftari videatur.
In quarto Numifmate, interrupit ARCH/EOPHILUS, Augustorum Pro-
videntia celebratur, fub Port£ frontifpicio, quo providentiam munitionum,
vigilantiam pr£fidiorum,reliquamque belli pacisque providentiam adumbrari,
dictum eft. Ita & in qumto Vota xx. video, qua? decimo Imperii anno fufce-
pifte creditur. Quid autem in fexto V ota xx. MuLTiplicata xxx? An Tri~
cennalia fufcepta funt, Vicennalibus folutis ? Si hoc arbitreris,refpondit D U-
L O D O R U S, vota anticipata ftatuere necefle erit, id quod fleri fue vifle, Per-
Illuft. SPANHEMIUS obfervat. Quicquid iit^ Numifma rarisfimum eft,
nec hactenus, quod fciam, vulgatum.

Quid autem diutius acernmo Chriftiani nominis hofti calamum fubmitti-
mus? Quidni potius denfiifimisEthnica?fuperftitionis extenebris,fimulcum Im-
periali culmine eluctamur? Prafertim fub eo Principe viventes,qui nonjuftitia:
tantiim cultu Subditos fuos in hac vita beat, fed & Divinse Sapientia; Neclar uber-
rimis exfontibusfpargendo, iisdem sternam fimul felicitatem etiampoftmor-
tem procurat? Multa dePietate DomusBrandenburgic^ audivi, excepit AR-
CH/EOPHILUS; Et cum Gloriam militarem & Civilem adoraverim, quid
prohibet, ut & Ecclejiarum turam,qux non poftremaPrincipibus laus eft, devo-
to colluftrem oculo? Dies feftus inftat, inquit DULODORUS, nec opinor
clarius rem contemplaberis, quam in Ecclcjta Cathedrali. Abi ARCH^OPHl-
LE, & quid audias,quidque videas, mihi renuncia! Dabo tunc operam, ut qua?
praetermiferis, vel me interprete nofcas. Exfiluit ARCH/EOPHILUS, & ite-
rum, inquit,infigni benevolentia? teflera me beas. Pareo, & fepofita aliquanti-
fper nobilioris Antiquitatis fupeIlectile,adCcelica me confero. Dixit, &adje-
ctis folitaecomitatis ceremoniis, aDULODORO digrefliis eft.
 
Annotationen