Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Beringer, Johann Bartholomäus Adam; Hueber, Georg Ludwig
Lithographiae Wirceburgensis, Ducentis Lapidum Figuratorum, A Potiori Insectiformium, Prodigiosis Imaginibus Exornatae Specimen Primum — Würzburg, 1726

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3119#0035
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
SPECIMEN PRIMUM. 19



CAPUT SECUNDUM.
Situs Montis,Lapidumque ex eo effossbrum
Natura 8c Compositio describitur.
Ucatus Franconici regio, ea potissimum,
quamMcenus placido cursu alluit,inmon-
tes longo tra&u dispositos, & modicis in-
terje&is vallibus discretos aslurgit, quibus
vallata amnis ripa,intumescentes verno &
autumnali tempore aquas intra sinum alvei ita coercet,
ne in agros & prata cum incolarum damno sese effun-
dant,quin potius inter angusta montium septa, conclu-
sas,sinuosis ssexibus & longo circuitu campestrem Fran-
coniae planitiem declinent. Montes hi nec praerupti sunt,
aut nimia altitudine porre&i in nubes, neque tamen adeo
depressi ac humiles,ut citra difficilem ascensum superari
possint. Providit enim Natura? benignitas, ut dorso me-
diocriter declivi, accessum & culturam vinicolarum, licet
arduam & laboriosam admittant,altitudine vero sua sb-
laribus radiis propiores, eosdem perducendis ad maturi-
tatem fruclibus, uvisque excoquendis liberalius excipe-
rent,6c a Mceno reflexos,vallisque profundo gremio con-
clusos ardius diutiusque retinerent : HincquaMeridiem
6c Orientem respiciunt, vitibus ad apicem usque consiti,
6c ad stipitum palorumque aequabilem mensuram falce
vinitoria attonsi,aut virides thoros,aut diadema formant
Bacchicum, quo Mceni praeterssuentis littora coronan-
tur.
His una vel altera ab Urbe Wirceburgensi leuca collis
interjacet, incultus omnino, nullis usibus idoneus & non
tam continuis rupibus, quam saxorum fragmentis, te-
E 2 mere
 
Annotationen